Latin
CAP. XXIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 302
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum Leonhardus Aretinus lib. 3. Epist. Basil. 1135. in 8. editis singularia argumenta Philologica &historica comprehendit, quae pertinent ad statum illorum temporum. Nam non nauca occurrunt de artibus aulae Romanae; ut lib. 3. Epistolam habet de infelici statu Romanae curiae; item de artibus, quibus oporteat uti illos, qui Episcopatus amhiunt à Poniifice Romano, &plura alia. Notissimus alioquin ille autor est: Fuit enim &ille inter primos resuscitatores literarum in Italiâ, ac multa ex autoribus Graecis in linguam Latinam convertit. ANGELUS POLITIANUS, quem Scaliger in excerptis dicebat primum sui temporis caput extulisse in literis, Ludovico Vivi acumine &festivitate amabilis, nisi quod laudis nimiâ cupiditate supra epistolae limites assurgit. Ludit ille non rarò, &lascivit; multus est in materiâ minutâ sui ostentator; &dum selectas quasdam voculas quaerit, crcumducit lectorem pluribus, tum verbis tum sensis, orationem onerans, quàm erat opus. Quod judicium Ludovico Vivi Claudius Verdierius in Gensiave suâ pag. 156. 31fublegit. Magnus est Politiani Panegyristes Barthius Advers. lib. 47. cap. 5. Inter ea, inquit, ingenia, quae restaurindis literis cum favente fato praefuerunt, vel cum primis, nescio etiam an ullo pari, semper ego estimavi Angolum Politianum: tanta in eo viro dexteritas, quocunque literarum se verteret, fuit, ut nec nanc satis admirari dotes incomparabiles possit, licet nonnunquam tanto Heroi iniquior, Posteritas. Nec admiratus ego solum hunc hominem semper sum, sed qua ejus in scribendo singulares Gratiae sunt, amavi etiam, affecta sanè tenero; Quare minus etiam patienter tuli sordida padagorum judicia, qui ne, quid minus in hoc, quam in aliis scriptis divinitati jam consensu docti Orbis transscriptis, sapere videantur, nescio, quas vernilitatis notas inusserunt, vel inurere cortè conati sunt, longè dectissimis ejus monumentis. Idem lib. 19. Advers. cap. 17. de eo: Stilus latiuitate Ramanos ipsos adit, Atticas Athenas, si ita fari licet, Graecitate. Inventionum verò acumine, lectionis varietate, judicii dexteritate, singularis illius hominis felicitas fuit, eaque quo rarior in utroque genere orationis pari laude cui contingere solet, eo in isto gratior. Adde, quod pueritia incidit in seculum Sophistis dominantibus plusquam barbarum, quorum dogmata aetiem, tamen ita calluit; ut non minimum laborasse dicatur, ad elegantiam Latinam traducendis. His velut cumulus accedit in vulgari quoque Italorum nunc Idiomate rotunditas fuavissima, quae plures etiam nulli alii rei studentes longè post se reliquit. Exiam Quam 32 Maresio lib. 2. cap. 1. Politianus valde politus &elegans videtur. miserè ab his diversum Manutii judicium! qui se cum Politianis &Erasmis errantem in viam reductum à Bunello ait, ob hoc judicium reprehensus à Manà Maresio dib. 2. qris. 4. qui cum istis viris errare mavult, quàm cum Bunello &Manutio sapere, quorum epistolae rerum sint inopes, verbis canorae. Sed non desunt, quae &huic responderi possunt, de quo alio loco plura. *HERMOLAUS BARBARUS, cujus epistolae Politianis epistolis mistae, durus esse videtur, qui quoddam styli genus affectavit ex obsoletis &recentibus vocabulis mistum.