Latin
308
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 308
Unproofread scanNot analysed yet
Muretus se Manutio minorem fatetur, &Maresius Muretum eo majorem facit. Scaliger certè in Excerptis illis primis à Tanaqu. Fabro editis neminem magis Romanè loqui ait. Capacc. lib. 2. Elogiorum, bonae latinitatis amatorem nominat, qui tamen à splendido &magnifico Orationis genere abesse visus sit, dum ab humili epistolarum 58 stylo non discessit. *Muretus cum in Onit. 16. volum. 2. omnes Italos, inque his Johannem Casam in scribendo omnium politissimum maximeque limatum, &ab omnibus ineptiis remotissimum, Manutium, virum in scribendis Latinis epistolis singulari lepore ac venustate praeditum laudasset, ita tamen de iis in universum judicat: Et tamen in tanto ardore animorum, tanta ingeniorum contentione atque aemulatione, tantis praepositis praemiis, nemo adhuc extitit, cui simpliciter &sine ullâ exceptione ea laus tribui possit, ut bene latinè scripsisse dicatur. De Casa &Manutio ita judicat: Hi quemadmodum illud consecuti sunt, ut haec laus verè ac mer to propria Italiae haberetur, eique caeterae omnes nationes scribendi elegantia facilè cederent: ita illud negari non potest, multos naevos multasque maculas; quod bonâ omnium veniâ dictum sit, illorum omnium scriptis aspersas esse, quae planum faciant, illos vidisse quidem, quid optimum esset, &viam, quae ad illud ferret, ingressos longè processisse: sed longè tamen ab eo, quo intendebant, substitisse. Octavianus Ferrarius in libro de Sermonibus Exotericis pag. 42. Edit. Venet. magno Manutium elogio ornat. Vocat eum virum acerrimi &elegantissimi judicii, qui Romanae laudem eloquentia nobis ita vestiat hoc tempore, ut priscos illius autores, quorum habentur in honore scripta, partim exaequet, partim vincat orationis genere ipso stexi59 bili, nitido, &sine satietate dulci. Manutii Epistolis jungi solent BUNELLI epistolae in editione illâ Parisiensi, quam Henricus Stephani edidit. Sunt &seorsim editae. Ejus exemplo Manutius edistolas suas scripsit, ut ipse fatetur. Nam mirus in illis est Latini sermonis nitor. MURETI Epistolae plus vigoris &spiritus habere videntur: Neque enim solliciti adeò imitatione scriptae apparent ut Manutianae, quae dejicere quodammodo &supprimere animum videntur. Cum enim in formulas &phrases intenti sumus (in his scilicet mirè foecundus Manutius est, atque ex earum variatione continuâ prima, ut ipse fatetur, eloquentiae fundamenta jecit,) minor rerum cura est, unde efflorescere suâ sponte nativa quaedam, &argumento magis conveniens, facundia solet. Multa in Mureti epistolis occurrurrunt ad rem literariam pertinentia. *De Mureto Erythraeus Pinacoth. I. num. 5, ut ipse peritissimus artifex, verè judicat: Quis nostrâ aetate sermonis genere usus est, adeo gravitatis, doctrina prudentiaeque referto, &in quo praeterea illigentur lepores, praeter hunc? quis magis Latiomnes verborum, omnes sententiarum ne, purè, dilucidè suaviterque locutus est unquam, &,quod refert, qui oris pressu &suavitate appellandarum literarum se magis hujus civem urbis, non peregrinum, significaret? Scaliger in Excerptis laudat, ut numeri ac periodorum singularem artificem. ROGERUS ASCHAMUS Anglus Reginae Elifabethae fuit à Latinis 62 epistolis, cujus epistolas Thuanus elegantissimè scriptas judicat.