Latin
309
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 309
Unproofread scanNot analysed yet
Penè unus è gente Anglica est, cujus stylus veterem latinitatem sapit. Cum Joh. Sturmio singularem coluit amicitiam amicitiam; cujus exemplo erectus, elegans dicendi genus sectatus est. *Ac fuit ipse Sturmius vir eruditissimus, non Rhetor tantum optimus, sed &qui feliciter stylo exprimeret veteres autores minimè fucato, ac puro, cujus &epistolae in pretio haberi merentur. Epistolae ejus prodierunt Hanoviae in n2. ann. 1610. Idem &Anglicâ linguâ libellum de informandâ juventute scripsit. M. ANTONIUS BONCIARIUS Perusinus, Academicus Insensatus 64 atque Mureti discipulus fuit, è cujus disciplinâ profectus totum vitae tempus in instituendâ juventute consumpsit, cujus ille specimen in Patre dedit; qui, cum annos septem &quadraginta natus uxore âmissâ se Societati Jesu vellet adjungere, ne ob Latinae linguae ignorantiam repelleretur, brevi temporis spatio ab illo Latinis literis imbutus est. Edidit ille Epistolas elegantes &tersas, aliquoties recusas. Editio secunda Marpurgi Cattorum An. 1604. prodiit. In Epistola Dominici Passionaei, quae p. 396. editionis hujus habetur, narratur omnis illa methodus, quâ in Parente informando ustis est Bonciarius. THOMAS REINESIUS, Medicus &Consul Altenburgensis, tam in suâ arte quàm in omni literaturâ fuit doctissimus, &scriptis editis omnibus satis notus. Ejus extant variae Epistolae in 4. editae, una cum responsoriis inter Hoffmannum, Christophorum Adamum Rupertum, Christianum Daumium, Viros doctissimos &celeberrimos: (cec) plures extiterunt ineditae in Bibliothecâ Bosianâ, quas ille ad viros doctos per Galliam, Italiam &Germaniam scripserat. Ejus Epistolae ad Hoffmannum &Rupertum editae sunt Lipsiae anno 1660. &in illis ad Hoffmannum multa habentur de re Medicâ &Physicâ philogemata: in iis, quae ad Rupertum, mulra quae pertinent ad interiorem historiam Romanam, ad familiarum Romanarum genealogiam, &similia: in iis denique, quae ad Chistianum Daumium, multa sunt, quae ad latinitatem medii aevi pertinent, &ad autores vulgo incognitos. *Nam Christianus Daumius jam à mnltis annis hoc volvit saxum, ut conficiat aliquod Lexicon copiosum, quod exhibeat voces Latinae linguae corruptas &medii aevi. Omnium ille labores superabit in hoc argumento. Est &diliQq 3 gentiae (ecc) Exstant etiam Thomae Reinesii Epistolae ad Ioh. Vorstium Philologico-Theologicae, Coloniae ad Svevum A. 1667, ad Nesteros, Batrem ac Filium, Archiatros Saxonicos, Medicae, Lips. A. 1670. in 4to, &ad Joh. Andr. Bosium Critico Philologicae, cum Bosianis ad ipsum, a Joh. Andr. Shmidio senae A. 1700. in 12. publicatae. gentiae specimen fordes collegisse, ut securiores esse possimus de elegantiis. Magnum Reinesianarum Epistolarum ad se scriptarum volumen in Bibliothecâ suâ servat illustris Dn. Gudius. Quod ad stylum attinet, familiaris iste, argutus, sententiosus, compositioni non adeò studens, aut anxiè affectans Tullianam grandiloquentiam.