Latin
PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 313
Unproofread scanNot analysed yet
Nienhoffii itinerarium Chinense ex his epistolis excerptum. 123. Epistolae Italicae ab Aldo Manutio, 124. à Bartholomaeo Zucchi, 125. Antonio Bulefone collectae. 126. Aloysii Groti caeci Epistolae Italicae, 127. Johannis Donnae Anglicae. 128. Medicae variorum epistolae. 129. Epistolae ecclesiasticae antiquorum. 130. it. de negotiis societatis Jesu. 131. Peregrinatorum Epistolae Busbequii, 132. Sorbieri. 133. Politicae Perezii, 134. Pasquierii, 135. Viglii Zovichemii ab Aytta. 136. Petri de ViAstius hoc est, quod sus cepimus, argumentum, quàm ut unâ tractatione absolvi possit. Tantus enim Epistoliographorum est numerus, ut, si omnes recensere animus sit, voluminis integri, non aliquot paginarum, res sit. Neque instituti nostri est, omnia cum pulvisculo hîc congerere: praecipuos ex illis tantùm enumeramus, inprimisque illos, qui historiae literariae inserviunt; Quam telam, quandoquidem semel orsi sumus, nunc eo, quô coepimus, filo continuabimus. Prodeat itaque nunc post superiores à nobis enumeratos CLAUDIUS SARRAVIUS Senator Parisiensis, genere &doctrina vir illustris, magnam habuit cum eruditis sui temporis familiaritatem: hinc frequens ipsi epistolarum cum ipsis commercium super varii generis argumentis. Miscentur illic Historica, Philosophica, Philologica, Theologica, neque ulla illic epistola est, quae rerum sterilis sit, &solâ mutuâ civilitate absolvatur. Judicia illic habentur de Viris doctis, de editionibus librorum, de locis Autorum corruptis, &plura alia; neque stylô incultô, sed eleganti planè &terso. Inprimis id laudandum est, quòd plerumque subjiciantur virorum doctorum responsoriae: quod non ita fit in aliis, quodque desideravit Vir Clariss. Thomasius in Praefat. Epistolarum Boxhornii. Observatur etiam accuratè ordo temporis, quod non ita in aliis. Viri autem, à quibus ad Sarravium, &ad quos Sarravius scribit, longè sunt celeberrimi, Salmasius, Grotius (quorum plures illic reperiuntur) Heinsii, Alexander Morus, Gronovius, Blondellus, Vossii, quanta nomina!