Latin
PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 314
Unproofread scanNot analysed yet
Ut duo memorem notabilia è magnô illorum numero; unum est, quod de Bodini Dialogo habet aliquot in locis, cujus jam suprà facta est mentio; alterum de fragmento ex Anastasio Bibliothecario, de Johanna Papissa. Liber modicus est in Svô editus ann. 1654, Arausione in Galliâ* In editis multae sunt lacunae, quibus habebantur nonnulla, quae tunc temporis non poterant publicari. Illa nunc omnia è Bibliothecâ Gudianâ suppleri poterunt: poteritque Vir illustris ter4 tiâ parte auctiores dare has epistolas,* In illis occurrunt multa de literatis arcana, quae non nisi in aurem dici poterant; multa de Heinsio, ejusque controversiâ cum Salmasio habentur. Heinsium vocat doctorem monosyllabum; pleraeque ad Salmasium scriptae. Gallicae latinis mistae. Ut aliqua memorem: Tenuiter de Zuerio Boxhornio judicat, quem multa scribere ait, at parum consideratè, adducendo autorum loca sibi non satis perpensa. Theodoreti editionem à Sirmondo procuratam imperfectam vocat, quod 16 vel 17 libros, qui sunt Theodoreti, &Athanasio vulgò adscribuntur, verum sub nomine Theodoreti à Photio citantur, omiserit. Grotii de Salmasii libris de Usuris ac Mutuô judicia recensentur; ac inter alia damnat Salmasii sententiam Grotius, quâ rem alienam testamento relinqui posse negaverat. Multa hîc de eruditorum liticulis, studiis, judicia. Optimè mereretur de literatis Vir illustris, si epistolas impressas cum supplementis recudi, atque ineditas addi curaret. (eee) LATINUS LATINIUS Viterbiensis, Vir doctissimus, magni apud Pontificios nominis, cujus elogium videas apud Lipsium Cent. 2. Miscell. Epistolarum 39. &75, magnae peritiae in Conciliorum historiis &in Canonibus veteris Ecclesiae. Scripsit epistolas multas tum Cardinalium rum ipsius Pontificis nomine, cui ab epistolis fuit; in quibus multa sunt, quae pertinent ad statum Ecclesiasticum &civilem, multa quoque de Autoribus judicia, &locorum quorundam emendationes. Editus liber est Romae ann. 1639. in 4to. Post mortem ejus ante annos aliquot prodiit ejusdem Autoris Sylloge aliqua variarum observationum, in varios autores sacros &profanos, Poëtas, Conciliorum &Canonum scriptores, quae publicata è schediasmatibus ejus Romae, sub titulo Bibliothecae in folio. FORTUNII LICETI, Medici &Philosophi Patavini extant multi libri magnam mole congesti &scripti. Jure optimo inter Polygraphos hic numerandus, quo fit, ut non usque adeò selecta semper scribat. Laudari tamen Claudii Sarravii, &Amicorum, Epistolae 275, e Voto Morhosii, suppletis Lacunis, (cas) auctiores e Biblioth. Gudiana jam prodierunt, adjectae Gudii ipsius, &Amicorum ad eum, aliorumque Virorum Doctorum, Epistolis, a Gudio conquisitis, in Editione, quam Pet. Burmannus, Joh. Georg Gravii Auspiciis, A, 1697. in 4ro maj. curavit, Ultrajectina. ob variam eruditionem meretur, quam in Medicis, Philosophicis, &Philologicis habuit.