Latin
PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 317
Unproofread scanNot analysed yet
de Vitar. scriptor. descriptio quippe vitae ejus praemissa est his epistolis. Prodiit liber Norimbergae ann. 1553. in 8vô. PAULI SARPII Epistolae jam suprà à nobis commendatae, cum agere. 19 mus de Vitarum Scriptoribus. Sunt verò illae Italicâ linguâ scriptae, quae anno 1673. in 12. demum publicatae sunt; in quibus omnia penè sunt politici argumenti. Nam ferè de omnibus Europae rebus, ut tum erant, judicia instituit: inprimis de Statu Venetô, Pontificiô &reliquorum Italiae Principum. *Ineptum est &malignum Cardinalis Perronii de eo judicium in 20 Excerptis illis suis; qui de illo ita: Ie ne remarquay rien d’ eminent en cet homme; il a un bon jugement &bon sens, mais de grand scavoir point, je ne vis rien que de commun, &un peu plus que de Moine. Adversus solem hoc loqui est. Qui norunt, quantas, qualesque res gesserit Sarpius, quibus ille doctrinis excelluerit, illi non supra Monachum, sed &supra Cardinalem, ac ipsum hunc Perronium, sapuisse largientur. HUGONIS GROTII Epistolae à Viro maximo profectae summo in 21 pretio esse omnibus debent. Tot certè tantaque Vir ille scripsit, ut seculi nostri Phoenix meritò dicendus sit. Paucae ejus epistolae editae primùm fuerunt, quarum ipsum tamen magnum scripsisse numerum verosimile est, tantâ negotiorum civilium mole, in tanto eruditionis apparatu. Ejus epistolae ad Gallos aliquoties editae, ultimaque editio Lipsiae prodiit curante Gessenio anno 1674. in 12, in quâ id laudandum, quod indicem iis adjecerit, quem ego omnibus epistolis adjectum vellem: Nam &utilissimus est, &multo labore levat legentes. Nunc tandem opus vastum Epistolarum Grotianarum prodiit, quod hactenus in Bibliothecis Virorum illustrium delituerat, quodque Isaacus Gruterus à Blauio jam dudum typis destinatum testatur in quâdam super Opera nonnulla Verulamii Latina praefatione. Continentur in illis varia, ut fuit ipsi ingenium ad omnia natum, Politica, Ecclesiastica, Theologica, Juridica, Philologica, judicia de libris. *Nec deest illi orationis cultus, quanquam stylus ipsi interdum ex 22 argumento sordes aliquas trahat, &se ad hominum, quibus scribit, indolem componat. Reperiuntur enim interdum epistolae simplici planè humilique dictione scriptae, ac sine ullâ morosâ meditatione. Sed cum rem aliquam unicè agit, nemo ipso vel dulcior est Poëta, vel elegantior orator, aut nervosior Historiographus. Adeò ubique Vir ille domi est, &velut in fundo suo dominatur. Quam in Politicis epistolis ingenio rerum attemperare calamum debeat earum scriptor, ille novit, qui in hoc negotio versatur: ubi verborum cura superstitiosa quidem non est, sed debent illa ad rei expressionem singulari ratione esse accommodata; Quod Erythraeus Pinacoth. III. n. 27. in Francisco Visdomino notavit. In his Grotii Epistolis multa sunt, quae statum universae Europae suo tempore denudant, quae aliun23 de difficulter petuntur. *Rectè ergo, qui praefationem ad Lectorem scripsit.