Latin
PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 318
Unproofread scanNot analysed yet
de his epistolis judicat: Ut Theologica, Philologica, &quae ad Historiam Ecclesiasticam, ac Jurisprudentiam pertinent, missa faciamus, non pauca hinc hauriri poterunt ad illustrationem hujus nostri seculi historiae mirè conducentia. Dum enim magno Sueciae Cancellario Axelio Oxenstiernae res in Galliâ gestas refert, multa suppeditat, ex quibus de Galliae tum temporis consiliis artibusque ac conatibus Cardinalis Richelii, certius aliquando serri poterit judicium, quam ex iis, qui ejus aevi historiam datâ opera scripserunt. Uti enim ex Ciceronis epistolis multa discimus, quae frustra in temporum illorum Historicis requiramus, quippe quibus multa ignota fuerant, quae Ciceroni patuerunt, qui &Virorum in Rep. Romana Principum facta dicta, suspiciones, suaque ipsius cogitata siue fuco aperit: ita ex Grotianis Epistolis, quae inter Suecos &Gallos agitata sint, quae post siparium acta, utriusque gentis artes, timores peccata, tutius saepe cognoscemus, quam ex scriptis, quae eo animo edita sunt, ut honori alterutrius Gentis consuleretur. In historiis cavent plerumque scriptores corum partibus officere, inter quos vivunt, eorum peccata dissimulant, hostium vero commissa augent, &vividis coloribus pingunt. At in Epistolis candidiùs agitur, liberè notantur, qui aliquid vituperio dignum admiserunt, laudatur virtus ubicunque reperiatur. Praeterea hic multa occurrent, quae solent negligi ab historiarum scriptoribus, at sine quibus de Principum rebus gestis vix satis tutò judicari potest. Notum est nimirum, Legatos ad Principes, à quibus sunt missi, vel ad eorum Ministros, teneri quam saepissime possunt Commentarios rerum, quae aguntur ac dicuntur in Aulis, in quibus versantur, mittere, etiamsi nihil habeant, quod scribant, prater rumores: quia ex rumoribus istis saepe, quid sint acturi hostes, aut etiam, quod aliquando minoris non est momenti, quid de rebus judicent Principes, &ad quas inclinent partes, optimè colligitur. Imperitè ii judicant de ejusmodi Commentariis Legatorum, qui eos contemnunt, quod falsos rumores in iis annotatos aliquando deprehendant. Inter artes politicas, quibus ducuntur populi, terrentur hostes, animi alliciuntur vel alieniores fiunt, rumores esse cautè atque in tempore sparsos, ii demum ignorant, qui sunt omnium historiarum, imò vitae communis, ignari. Itaque &talia nosci, &historicorum &omnium eorum, qui historiam amant, multum interest; id autem aliunde resciri nequit, quam ex Epistolis eo ipso tempore scriptis, quo evanidi rumores spargebantur. Verè haec de opere illo Epistolico praedicant, qui ediderunt; Qui si indicem rerum quoque adjecissent, optimè sanè de nobis meriti fuissent: Nunc in illo vasto opere multa latent, quae non nisi magno labore erui possunt. Sunt tamen &secundum temporum seriem epistolae dispositae, quod ad historiam magnoperè conducit. Putaverim egò sanè splures etiamnum ineditas esse viri hujus epistolas: ac vidi ego non paucas in Bibliothecâ Gudianâ, quas ego in illo opere extare non credo. tea videbatur, in mollius dicendi genus commutavit.