Latin
PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 321
Unproofread scanNot analysed yet
*Adjecit quoque librorum suorum praefationes, quod olim 33 quoque fecit Ericius Puteanus, qui è praefationibus &dedicationibus librorum, quos ipse confecerat, peculiare Syntagma collegit, sub titulo, Pompae Prorphoneticae, usui fortè futurum singulari illis, qui dedicatorias epistolas scribunt. *Consilium non adeò spernendum, si quis corpus aliquod selectio34 rum dedicationum ex variis Autoribus collectum conficeret. Solent enim in iis cumulari floridi styli argumenta, enthymemata encomiastica, quorum praecipuus in orationibus Panegyricis usus est; ne quid dicam de usu illo in argumentis librorum quasi summariâ notitiâ cognoscendis. *Eo modo 35 JOHANNNIS STURMII quoque praefationes sub titulo Prolegomenorum in unum corpus collectae sunt, Tigurique editae, in quibus, ut editor Toxites rectè sentit, sunt multarum artium rerumque optimarum insignes loci, quarum usus non minori cum utilitate quam judicio explicatur. Hic de Dialecticis, de viâ intelligendi Platonis Dialogos, de imitando Cicerone, contentione inter Erasmum &Longolium ortâ, de verborum ἀναλύσει ac delectu, delectione Ciceronis, de Demosthenis atque Aeschinis discrimine, de dicendi artibus, de historiae utilitate, multa proponuntur. TANAQUILIS FABRI Epistolae Philologici argumenti sunt. Vir do-36 ctissimus fuit, Philologus, Graecarum literarum peritissimus, velocis, sed &audacioris ingenii, Salmuriensis Academiae Professor: *Multa ex ingenio 37 suo in autoribus reposuit, etsi MStis libris destitutus; quae tamen ipsi temeritas nonnunquam feliciter cessit ingenii solertiâ saepe praecipienti, quod alii magnô labore in MStis requirunt. *Non semel tamen aliis ob audaciam suam vapulat scriptoribus: nam corrigit saepè pro lubitu mendosa loca, destruit, aedificat, mutat quadnata rotundis. Multa suarum conjecturarum complexus est his epistolis, quarum libri duo sunt, quibus autorum veterum loca adversus omnium sententias explicat, ob festivitatem ingenii &acumen magno in pretio habendus. Aliquem epistolarum illarum locum, ubi Livium reprehendit, ut qui quondam Latinae linguae vocem non satis intellexisset, sugillarunt Ephemeridum scriptores Gallici, qui tamen ab ipso probè depexi libro quodam Gallico, cui titulus: Jeurnal du Journal. Scripsit, ut 39 hoc obiter memorem, de Religionum Unione librum Gallicâ linguâ, quo nec Pontificiis nec Reformatis placuit; illorum vitia in nuditate suâ sistens. horum verô invidiam incurrens, quod iungere Gryphes equis laborares: qui liber &Belgicam linguam conversus est. *Caeterum magnà fuerunt4o iitius Viri calamitates domesticae, de quibus saepe conqueritur: filiam doctam habuit, quae hodie libros scribit in gratiam Delphini; quae &ipsa dicicitur imitari Patrem. Edidit quoque prima Scaligeriana, quibus praefationem praemittit, in quâ de fatis suis queritur. De hoc Viro Patin. Epist. 77.