Latin
PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 322
Unproofread scanNot analysed yet
legatur. JOH. CASELII Epistolae inter Germaniae nostrae κειμήλια literaria, ut 42 omnia istius Viri, meritò referendae. *Lumen ille Germaniae fuit, Graecè &Latinè doctissimus, Orator, Philosophus &omnium literarum Vir, Rostochiensis primum Academiae, hinc Helmstadiensis, Professor, suô exemplô, consilis, praeceptis totam tum temporis Germaniam penè informavit; à Principibus in consilia, tam literaria quàm civilia, adhibitus. Huic Helinstadiensis Academia illos progressus debet, quos in solidioribus &elegantiobus studiis fecit. Ex ejus enim schola prodierunt Viri dictissimi, ad ge43 nium antiquitatis &verae sapientiae formati. Ejus opera utinam haberemus omnia uno volumine comprehensa. Jam diu laboratum id fuit Serenissimis Ducibus Luneburgicis, ut omnia ejus opera prodirent undecunque collecta, sed hactenus res non praestita fuit. Hapuit in animo olim Henricus Ernstius Opus Caselianum constituere, qui indicem scriptorum ejus imprimi curavit, cui tamen multa desunt. Beatus quoque noster Sperlingius idem consilium agitavit, in cujus Bibliothecâ pleraque ejus scripta asservata fuerunt. Magnô illum elogio Grotius in epistolâ ad Gallos 154. 44 ornat. *Praecipuae autem ejus Epistolae editae ad Viros Principes, in quibus multa de istorum temporum statu civili &literario, multa de Viris doctis judicia. Illa tunc temporis Principum cura rrat, quae nunc (nam ista seculi nostri perversitas est) ad Paedagogos ablegatur. Editus ille liber Helmstadii ann. 1619, curante Fuchtio. Editae &aliae quaedam ejus sunt Epistolae, Vagetio curante, Humburgi, &iterum aliae ejusdem ad Victorium cum ejus responsoriis, quae aliquoties editae sunt, in Victorii autem epistolis omissae, quod, ut hoclerus quaeritur, tantum decus Germaniae aliqui inviderent. 41* Nunc verò Anno 1687. Opus Epistolicum Caselianum per Justum à Dransseld Paedagogii Gottingensis Rectorem, Francofurti editum est, exhibens epistolas ad Principes nobiles, Viros celebres, propinquos, cives ac famihares, quae in Fuchtianâ &Vagetiana Editione non comparent, ac in XVI. libros ex ipsius Autoris Adversariis &MStis tributum. Praemittitur Conringii ad illum epistola, in quâ de reliquis scriptis Caselianis nonnulla narrantur, isque autor ad caetera quoque, quae collegit, edenda impellitur: 46 Quod ut facere velit, etiam nos obtestamur. *Est &in scriniis Gudianis integra Epistolarum Cafelianarum centuria, hactenus non editarum, nisi forrte in nova illâ collectione Dransfeldianâ quaedam ex iis habentur. Casesii 3) epistolae reperiuntur in volumine Epistolarum αὐτογραφῶν BIocum, de qdo Lambecius llbi. de Bibliotheca Vindohonensi p. 55. ini quo multae aliae sunt sunt Gruteri, Camerarii, Giphanii, Rittershusii, Sturmii &c. epistolae.