Latin
PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 324
Unproofread scanNot analysed yet
Multa ejus sunt de viris doctis judicia, in quo tamen partium studiis interdum aliquid tribuit. Vide Epistolam ejus 65, in quâ Fortunium Licetum penè in coelum extollit laudibus, &reliquis suorum temporum Philosophis praeponit, amore Peripateticismi ductus. Caeterum rariora aliqua ab ejus eruditione quis exspectaverit, quam illic habentur. JOHANNIS GENESII SEPULVEDAE Epistolae multa continent memorabilia. Fuit ille Cordubensis, Caroli V. Historiographus, Graecè &Latinè doctissimus, cujus sunt praeclara in rem literariam merita. Latinè vertit Aristotelem &Alexandrum Aphrodisaeum in libros Metaphysicorum. Genus orationis ipsi fusum, tractum, &cum latinitate quadam profluens. Puerunt ipsi cum Erasmo quaedam liticulae: scripsit Epistolarum libros 7. in quibus multa varii argumenti, Theologici, Philosophici, Philologici, Historici, Mathematici. Habentur judicia de Autoribus. Editae sunt illae cum caeteris ejus Autoribus operibus Coloniae Agrippinae Anno 1602. in 4to. CASP. BARLAE! Epistolae facetiis &salibus perspersae multa istius temporis notabilia saepe memorant. *Fuit Barlaeus Philosophus &Poëta praestantissimus, quanquam à Batavis ipsis non magni aestimatus; ingenrum foecundissimum &festivissimum habuit, in Elegia, Scazonte &Phaleucis mirè suavis &argutus, in Epicô carmine luxuriâ nimia penè molestus: Quam ejus loquacitatem contemptim habuere Heinsius aliique castigatiores Poetae, Id certè verum est, in delectu verborum non multum se cruciasse, sed primos impetus plerumque esse secutum &ingenii sui ubertatem. Misero fato periit, puteo submersus; an sponte an casu, incertum. De morte ejus jam suprà di5 6ximus. *Ejus extant epistolae, quas non adeò ob dictionem legrvelim, quam ob argutias &urbanitatem: Facetiarum plenissimus est, ubique jocis circumfluens; ac incidunt nonnunquam, quae ad historiam literariam sui tem57poris, praecipuè in Batavia, pertinent. *Lenida inter alias Epistola est 71. quam ad Petrum Gruterum Ludimagistrum scripsit, hominem in stylô κακόζηλον &antiquarium, ubi per mimesin perpetuam eum cum stylo suo exagitat. Est verò Gruterus etiam inter simias Lipsianas; sed qui praeter κακοζηλίαν Lipsianam mirè ineptus est in frigidis allusionibus &verbis antiquatis. FRANCISCI MARTINI Epistolae Barlaeanis jungi possunt; idem enim planè character in illis est, &penè festivitate superat Barlaeum. Fuit concionator Epensis; editae sunt Hardervici anno 1653. in 12. Dictio non contemnenda, nitida planè &florida; elegantes in illa occurrunt joci, ut de rebus vulgaribus ita ingenio illis superiore concepti. Recensentur interdum aliqua inter Professores Leidenses friguscula, &aliqua de eorum scriptis judicia. JOH. BAPT. LAURUS, Urbani VIII. cubicularius, Vir doctus, inter 59 alia scripta Epistolarum Centurias 2. edidit, quae Coloniae Agripp. anno 1624. in 8. impressae.