Latin
PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 323
Unproofread scanNot analysed yet
Magnifi4v cum stylo Caselii elogium tribuit Jof. Scaliger lib. 3. Ep. 270. Multi, inquit, Latinè pauci Romanè loquuntur: &si qui forte Romanè; at rarò illum Ciceroniant seculi genium assequuntur. Qui hunc leporem in iuâ oratione non agnoscit (scribit ad Caselium) is quid sit Latine scribere, nescit. Quid de versiculis tuis dicam? Qui quantum ab omni suco &ambitione remoti sunt, tantum Romanae illius priscae simpucitatis &amoenitatis habent Catullianae. De Caselii Epistolis legi potest Epistola Vincentii Fabricii 7. ad Henr. Vagetium. PETRI MARTYRIS ANGLERI, Mediolanensis, Epistolae Politici ar. 48 gumenti sunt. IFuit ille Protonotarius Apostolicus &prior Archiepiscopus Granadensis, &Regi Hispaniae à rerum Indicarum consiliis. Editae sunt in fol. an. 1630. &Amstelodami in fol. an. 1670. apud Elzevirios, cum epistolis Ferdinandi de Pulgar. Totum opus politicum est, &Thesauri instar, continet enim arcaniora status consilia, tam Germanica quam Gallica &Hispanica; multa quoque, quae ad res Indicas &commercia pertinent: quae etiam causa fuit, quod Elzeyirii recuderent librum tam utilem. Magni faciendae sunt epistolae talis argumenti, quae mirificè prosunt ad notitiam Rerumpublicarum. Vehementer illas commendat Bosius Introductione in notitiam Rerump. cap. 5. §. u. qui tamen, quod miror, hujus Martyris mentionem non facit. Politicas tales epistolas magnâ curâ inquisivit Petrus Puteanus, &ejusdem laboris sycios habuit Peirescium, Antonium Lomenium, è quibus integrorum voluminum Bibliothecam, amplius quadringenta, confecit (connumeratis praeter epistolas aliis instructionibus &memoriis) Illa quadraginta librarum millibus empta Regio Archivo inserta sunt. *Ejusdem viri curâ ser 50 vatae sunt evistolae Foxii &Ossati, de, quibus ita, judicat Rigaltius in vitâ Petri Pateani, post Pauli Sarpii Tridentinam histoniam nihil extare, unde queant Aulae Romanae artes pernosci clariùs &certius. Collegit &ille multas Scaligeri epistolas hactenus ineditas, &Peirescii Epistolarum volumina duo grandia, quibus continentur ad naturalis historiae totiusque literaturae notitiam Observationes elegantissimae, teste eodem Rigaltio in ejus vitâ pag. 50. Ut obiter, haec memoremus, extant Politici argumenti Epistolae Aeneae Silvii, Forstneri de negotio Facificationis Osnabrugensis. In his epistolis non tam doctrina multa, quam rerum usus requiritur, ut de Lanfranco Margotio Erythraeus Pinacoth. I. n. 71. testatur, qui sine multis literis in scribendis epistolis longè doctissimorum hominum industriae anteivit. Etenim rem, de qua scribendum esset, videbat acutè, explicabat dilucidè, sententias adhibebat illustres, quaeque non tam haberent venustatem, quam dignitatem &pondus. Verba erant non illa quidem elegantissimo sermone, sed quae rem maximè explicarent. Omuia scribendi genera noverat, eoque utebatur, quod cum ejus, qui scriberet, eorumque, ad quos scribebatur, personis congrueret. Quae de Epistolis Grotianis magnam quodque partem dici possunt. GABRIEL NAUDAEUS Epistolas aliquas scripsit. Doctissimus Vir fuit, &magnae ἐμπειρίας Bibliothecariae, ipse Bibliothecarius Cardinalis Mazarini, &postmodum Reginae Christianae, olim Cardinalium Francisci à Balneo &Franc. Barbarini. Epistolae post mortem ejus editae Genevae an. 1667, in quibus extat rerum literariarum sui temporis non exigua notitia.