Latin
JACOBI BONGARSII & GEORGII MICH. LINGELSHEIMII 9O
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 331
Unproofread scanNot analysed yet
JACOBI BONGARSII &GEORGII MICH. LINGELSHEIMII 9O Epistolae editae sunt Argentor, an. 1660. in 12. Erat Bongarsius vir suo tempore magni nominis, suo Henrico IV. negotiis publicis saepe admotus, praecipuè in legationibus ad Germaniae Principes. In iis tamen negotiis multa scripsit erudita, &quidem juvenis notas doctissimas in Justinum; senex publicavit ingens volumen Gestorum Dei per Francos. Post mortem ejus editae fuerunt tum hae Latinae epistolae, tum aliae Gallicâ linguâ, quae nuper admodum Parisiis lucem viderunt. Lingelsheimius itidem vir in publicâ dignitate constitutus, &ad Helvetios Legatus, olim Bongarsio ab epistolis, literas Bongarsianas unà cum suis publicavit: fuit enim inter illos commercium literarum mutuum. Habentur in his multa, quae pertinent ad statum Germaniae superiorum temporum, ad aulas Principum, tum temporis intestinis malis turbatissimas; habentur &de rebus literariis notitiae non contemnendae. JACOBI VECTIANI Itali Epistolae ad varios viros doctos, Italos prae- 91 cipuè, scriptae. Scripsere &ad ipsum multi literas, in quibus non pauca reperias rerum Romanarum &Italicarum, tam in literis quam in statu civili. Quis ille fuerit, aut cujus conditionis, dicere non possum, cum liber ille, qui ad manus meas pervenit, &titulo &praefatione careat: neque locus impressionis constat. Rarum tamen Autorem esse oportet, cum nusquam invenerim in Indicibus &Catalogis. Notandus itaque, si fortè ad manus aliquando veniat. *Ac sunt sanè multi tales libri, qui in Italiâ editi in lucem 92 à membris Societatum &Collegiorum, quae illic plurima sunt, sed nunquam ex Italiâ exportantur. Vidi ego interdum Autores &Commentatores cultissimos in veteres Autores, quos ego nunquam nancisci potui, quacunque etiam diligentia quaesitos. In hoc Autore nostro multa observavi Italorum scripta passim laudata, de quibus nec vola nec vestigium apud nos apparet. JOH. NICOLAI SAULII CARREGAE Libri 3. Epistolarum editi sunt 93 Genuae anno 1603. &inscripti Joh. Vincentio Imperiali, de cujjs Museo supra mentionem fecimus in Vitarum scriptoribus. Editi sunt postea alii libriz. ibid. an. 1619. quos tamen non vidi. Tractantur hîc singularia nonnunquam argumenta, in quibus totae versantur Epistolae: Magis enim ad eloquentiam ostentandam scripsit autor ille, quam negotiorum causa, ideoque non adeò multa ex illo disci possunt de rebus, quae ad historiam literariam pertinent. Luculenta illa est lib. 2. pag. 129. quâ reprehendit populares Tt 2 suos, qui linguâ Hetruscâ quam Latinâ scribere malunt. Manutius aliquas ad ipsum scripsit epistolas, in quibus illum laudat à nitore styli, ut laudari revera debet. BALTHAS. HENCKELII Epistolae carcerales rarae sunt, quas semel tantum vidi. Prodierunt Holmiae an. 1640. in 8.