Latin
JACOBI BONGARSII & GEORGII MICH. LINGELSHEIMII 9O
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 332
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit Henckelius Suecicus Consiliarius &negotiorum Gestor per Germaniam, durante bello Germanico-Suecico. Inciderat is in manus Pontificiorum &Jefuitarum, qui illum carcere inclusum diu tenuerunt. Epistolae ejus varia habent Suecorum consilia, Jesuitarum machinationes, &arcaniora quaedam istius belli, quae alibi expressa non facilè inveneris: stylus non contemnendus. M. ZUERII BOXHORNII Epistolae non carent venustate, quanquam pleraeque familiares &extemporales. Sarravii enim judicium, quod suprà adduximus, paulo asperius in illum est. Occurrunt multa in illis Philologica argumenta. Sunt vero omnes posthumae. Poëmata, quae adjiciuntur, acumine &elegantiâ non destituuntur. Recudi illas curavit Thomasius cum luculenta praefatione. GUIDONIS PATINI Medici Regii Epistolae Gallicae selectae Paris. 1685. in 12. editae sunt. Non fuit temerè, qui audaciora &liberiora de libris &viris publicis, privatis, doctis, indoctis, judicia consignaret. Non putârim illum editioni vivum destinasse has epistolas; nam post mortem ejus editae sunt. Perpetua hîc in Chymicos &Pharmacopolas cavilla. De negotiis status &religionis, de rebus sacris summâ παῤῥησία judicatur. Ne quid de facetiis dicam, quibus condiuntur epistolae. Infinita in illis observari possunt, quorum maximus in Historiâ literariâ, non solùm, sed &medicâ &civili, usus est. Non debent hîc quoque omitti JACOBI HOWEL Equitis Angli &Secretarii Regii, Epistolae familiares, Anglicâ linguâ scriptae. Publicata earum quarta editio est Londini in 8. 1673. hoc titulo: Epistolae Ho-Elianae, fami98 liar letters domestic and forren Historical, political, philosophical. *Mixta hîc sunt negotiis civilibus literaria, magnaque illa rarissimarum rerum varietas mirificè legentem delectat. Agitur hîc de rebus Anglicis, Gallicis, Italicis, Germanicis, Hispanicis, Belgicis, Danicis, Suecicis, unde multa ad historiam eotrum temporum observari possunt. Insperguntur nonnunquam Poëtici sales &facetiae. Physica &medica non omittuntur. De rebus literariis disquiritur. Historiae rariores narrantur. Characteres &lineamenta virorum illustrium &doctorum, tam in Angliâ quam in aliis locis, ab illo proponuntur. Elucet denique ex stylo varia &elegans eruditio. Ut pauca recenseamus: docta est illa de Linguis totius orbis dissertatio, Volum. 2. epistolis 56. 57. 58. 59. Quam memorabilis est illa Volum. 3. Sect. 6. ep. 9. historia 60. 61. proposita. de columbae in Johannis Oxenhami omniumque ex ejus familia morientium agone apparitione, Vol. 4. ep. 30. recenset Epitaphium Principis Britannici in in America ante 600. annos sepulti. Vol. 3. ep. 9.