Latin
JACOBI BONGARSII & GEORGII MICH. LINGELSHEIMII 9O
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 333
Unproofread scanNot analysed yet
prolixè agit de habitatoribus orbium coelestium Ep. 22. agit de vaticiniis Nostradami &similibus. Illud quoque notabile est, quod Vol. 1. sect. 5. ep. 5. observat insignem similitudinem vultuum Nobilitatis Holsaticae &Anglicae, unde colonias hinc in Angliam ivisse auguratur. Infinita propemodum hîc occurrunt observatione dignissima. Quare operae pretium faceret, qui has epistolas in Linguam vel Latinam vel Germanicam converteret. AUGUSTI BUCHNERI Epistolae tomis 2. prodierunt Dresdae ann. 99 1679. &80. in 8vô. Erat Vir ille ad omnem nitorem literarum factus, Orator optimus &Poëta certè inter Germanos suo tempore princeps. Benè meriti fuerunt de orbe literato, qui has ejus epistolas publicarunt, in quibus multa sunt de rebus literariis judicia. Emendatur nonnunquam aliquid in Autoribus: stylus elegans, quanquam concisus. Formata tamen ipsi è Cicerone dictio est: quantum verò ad τὸ περιοδικὸν attinet, ab illo diversa. Quantus ille Ciceronis aestimator fuerit, videas ex epistola illa luculentissima, quae est partis 2. 32. ad Schneiderum, Ducis Holsatiae Consiliarium, qui ipsius consilium rogaverat de Curtio, an scilicet illius stylus ad eloquentiam Romanam fufficere posset. Sed totus in aliam partem inclinat Buchnerus, qui Curtii declamatoriam indolem multum abesse judicat à puritate nitoris Romani. Solum itaque Ciceronem illic ad omne scribendi genus, epistolare, oratorium, historicum unicè commendat. Ne quid dicam de variis rebus &judiciis, quae habet de Autoribus, tam veteribus quam recentioribus. Inprimis elegans est illa scripti cujusdam Czarncoviani refutatio, quae habetur Inter Theologos JOH. CALVINUS Epistolas nitidissimas scripsit. 100 Extant illae seorsim editae Lausannae ann. 1576. in quibus continentur multa ad statum religionis illorum temporum pertinentia. Stylus in illo non contemnendus: id enim operam dabat Calvinus, ut castigatè scriberet. Sunt verò tales epistolae magnifaciendae; &jam supra monuimus, Hottingerum instar thesauri habuisse epistolas Theologorum, quarum ille magnum volumen congesserat. *Habemus ita quoque epistolas Theologorum, inprimis 101 Remonstrantium, quae in Belgio editae sunt. (iii) *MARTINI RUARI Dith. 102 marsi Tt 3 (iii) Epistolae Remonstrantium (Jac. Arminii. Joh. Utenbogardi, Conr Vorstii, Hug. Grotii, Gerh. Joh. Vossii, Sim. Episcopii, Casp. Barlaei, &aliorum) Ecclesiasticae ac Theologicae bis sunt editae, primum quidem a Phil. Limburgio &Christ. Hartsoekero, Theologis Arminianis, Amstelod. A. 1660. in 4to (quae Editio prior, in Idioma etiam Belgicum transfusa, ibidem A 1662. in gvo prodiit), deinde autem, longe emendatiores, &plusquam 300. Epistolis auctiores, a solo Limburgio, Amstelod. A. 1684 in fol. Haec posterior Editio, 645. in universum complectens Epistolas, merito suo Historia marsi (k4k) Epistolae, Viri quidem doctissimi sed Sociniani, in Bataviâ editae sunt in Svo; in quibus multa habentur, quae ad historiam Socinianismi pertinent.