Latin
JUSTUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 335
Unproofread scanNot analysed yet
Cent. 3. *OCTAVIUS FERRARIUS humaniorum literarum Professor 109 in Academiâ Patavinâ Epistolas quasdam scripsit Prolusionibus ejus additas, qui compositioni non adeò studere videtur. *In CABELLIAVII Literis re-110 perias quoque nonnunquam, quae tollere velis. *P. RAMI Epistolae nonnul- 111 la illorum temporum historica tangunt, &in CHRISTIANI BECMANNI Epistolis notatu digna occurrunt. JACOBI OMPHALII paucae sunt ad familiares epistolae, quas subjecit libro suo de elocutionis imitatione &apparatu. *PERPINIANI optimi Oratoris epistolae collectae sunt, ac nuper 112 cum Vavassoris Poëmatibus editae, quibus multa de locis Rhetoricae communibus deque erudiendâ in Graecis Latinisque literis juventute habentur. *LANGUETI, (lll) cujus elogium amplissimum habet Thuanus, Episto-13 lae multa habent rerum civilium sui temporis. *In VINCENTII FABRI-II4 CII Epistolis nativa quaedam elegantia est, quam ejus quoque elaboratissima carmina ostendunt. *NICOLAI HEINSII multae procul dubio erunt 115 Epistolae ineditae, sed paucae ejus in Theatro Cometico Lubienitzii exhibentur. *ROB. TURNERI Epistolae aliquem antiquae dictionis genium ha-116 bent. FR. ROBORTELLI Epistolae de rebus philologicis nonnulla habent. SIBERI Epistolae elegantes &non pauca ad rem literariam pertinentia notant. Inprimis illa observanda, quae in Henrici Decimatoris Sylva reprehendit. *Veniunt &in hunc censum feminae eruditae: OLYMPIAE FUL. 1I7 VIAE MORATAE, cujus praeclarum est apud Thuanum encomium, Coelii Curionis epistolis mistae, non sunt omnino eloquentiae Latinae gloriâ privandae. *Habemus &EILSABETAE JOHANNAE WESTONIAE Episto-118 las. LAURAE BRIXIANAE epistolas edidit Patavii Jac. Phil. Thomasinus. *Supersunt &ALOISIAE SIGAEE Epistolae MStae, Nicolao Antonio teste. 119 Hispanorum Autorum, qui vulgò ignoti sunt, varias epistolas peculiari indice notavit Nicolaus Antonius p. 600. Biblioth. Hispaenae. Epistolarum, quibus itinera Indica &Aethiopica describuntur, Autores Hispanicos idem pag. 631. eodem loco recenset. *Etiam Principum epistolae de rebus eruditis laudari 120 hîc merentur, quales Luneburg. Principum dedit Job. Val. Andreas in Selenianis Augustalibus. Non (lll) Huberti Langueti, Consiliarii &Legati Satonici, Volumen ingens Epistolarum, de rebus aevi sui sive Seculi XVIti declinantis, Historico-Politicatum, ad Angustum, Saxoniae Electorem, ejusque Ministros interioris admissionis, Secretiorum, sub titulo Historiae Arcanae Seculi XVI, Halae Saxonum A. 1699. in 410, a Joh. Petro Ludovico, Profestore Halensi, ex Archivo, ni fallor, Electorali, est publitatum. Non desunt miscellarum EPISTOLARUM COLLECTANEA à variis instituta, ac optandum esset, ut plures haberemus, qui hanc operam orbi literato navarent. Extant Epistolae Principum, Rerumpublicarum &sapientum Virorum, simul editae Venetiis apud Jordanum Zilettum an. 1575.