Latin
JUSTUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 336
Unproofread scanNot analysed yet
Extat &aliud quoddam volumen, quod Job. Michael Brutus collegit, quo habentur potissimum Philologica: sunt &editae epistolae clarorum virorum Lugduni in Svô typis Elzevirianis, ann. 1617. lisdem Elzeviriis curantibus prodierunt Principum &illustrium virorum epistolae, Amstelodam. ann. 1644. quo continentur epistolae, quae inveniuntur in Historicis Graecis &Latinis. Ante illos quoque Melchior Junius singulare volumen talium epistolarum collegerat. *Editae sunt epistolae indicae &Japponicae à Patribus Soc. Jesu, Lovanii ann. 1570. quibus continentur variae relationes de rebus naturalibus, commerciis Indicis, negotio Religionis per Jesuitas promoto, &plurima alia memorabilia; è quibus multa excerpserunt; qui postea Itineraria illa Chinensia &Japponica conscripserunt. *Itinerarium certè Chinense Nienhoffii, quod Latinâ Belgicâ &Germanicâ linguâ prodiit, penè omnia capit ex his epistolis, Trigautii expeditione Sinensi, aliisque ejus argumenti scriptoribus, addito tantùm suo Itinerario. *Sunt &variae literae Italicâ linguâ ad viros illustres scriptae. Epistolae illae collectae sunt ab Aldo Manutio tribus tomis in 8vô. Habentur in illo variae Pauli Manutii &ad Manutium scriptae epistolae, &longè plures illustrium Italorum, qui tum temporis praecipuum inter Italos nomen habuerunt. Nolo illorum Catalogum hîc texere. Sunt vero illae rebus illorum temporum literariis refertae, quarum notitia homini erudito prodesse multis modis potest. Est &civilium rerum interdum aliqua illic notitia. Stylus Italicus pro ratione illorum temporum cultus. Nimirum sunt tales autores magno in pretio habendi: Quaedam in illis nonnunquam deprehendas, quae frustra alibi quaesiveris. Commendat talia ipsa raritas. Prodiit ille liber apud Aldum Venetiis, ann. 1554. in 8. *Editae sunt &Italicâ linguâ literae ex optimis scriptoribus collectae, à Bartholomaeo Zucchi Academico Insensato Perusino, Venetiis 1606. in 4to sub titulo: L Idea del Segretario. Verum hae in Eloquentiae tantum usum collectae sunt sub titulis variorum generum epistolarum, comno mendatoriarum, gratulatoriarum, petitoriarum &c. *Congestae etiam editaeque Puteolis sunt in 12. ann. 1685. Literae Historicae, Politicae &eruditae variorum autorum ab Antonio Bulefone, Bibliopola Puteolano, de quibus agitur. in Actis Lipsiensibus ann. 1686. Mens. Decemb. p. 610. Promisit &Lambecius Comm. de Biblioth. Vindob. lib. 1. sub finem, Syntagma Epistolarum clarorum virorum. Solent &in exoticis linguis elegantes scribi literae, quarum &ad eloquentiam usus est: In quibus merito recenseri debent acutissimi autoris ALOYSII GROTI Epistolae, qui vocatur Cieco d’Adria, Venet. 1601.