Latin
JUSTUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 337
Unproofread scanNot analysed yet
in 4to editae. Notissimus ille apud Italos est, qui quanquam oculorum usu privatus, in utrâque oratione elegantissimè scripsit: Quod praeter ejus epistolas orationes quoque &carmina testantur. *In Anglicis JOHANNES DON-I2S NE, Decanus Ecclesiae Paulinae, Poëmatibus Anglicis &Sermonibus sacris celebris, Epistolas Anglicâ linguâ scripsit, Londini editas 1651. in 4to, quae elegantissimae &argutissimae sunt. Sed illi scriptores huc propriè non pertinent. Qui certa argumenta Epistolis accommodarunt, longè sunt plurimi, ac jam suprà eorum scriptorum aliquos sparsim recensuimus. *Medicas 125 Epistolas scripserunt J. Caesar Benedictus, Langius, Horstius, Rossaeus, Matthiolus aliique. *De Epistolis Ecclesiasticis antiquorum egit Franciscus Bernardi-130 nus, Ferrarius libro de Antiquo Ecclesiasticarum Epistolarum Genere, qui liber Helmstadii à Mejero recusus, Ann. 1678. *P. Olivae Generalis in Soc. Jesu ordine 131 extant Epistolarum tomi aliquot, de negotiis Soc. Jesu, quorum prior Romae in 4to, Bononiae in 8. 1668. prodiit, posterior Venetiis 1683. in 4to. Integra est epistolarum chilias, ac maximoperè commendatur in Actis Lipsiensibus Anno 83. Mens. April. &August. *Monconisius &della Valle epistolis itine-132 raria scripserunt. Habemus &Busbequii Epistolas. Peregrinatorum eruditorum Epistolae magnam utilitatem in re literariâ praestant; Nam συλλήβδην repraesentant ea, quae serò vel nunquam in hominum notitiam veniunt. *Laudanda in his est Sorbieri diligentia, qui in Relatione itineris 133 Anglici Gallicâ linguâ scripta multa de eruditis Angliae, libris, inventis, memorabilia notavit, sed liberiore censura in Anglorum invidiam incurrit: Adversus illum enim singularem librum Thomas Spraat scripsit linguâ Anglicâ sub Epistolae formâ ad Dn. Wren. Titulus est: Observations upen Sorbiers voyage. *Antonius Perezius Hispanicas epistolas scripsit, omnes Po-134 litici argumenti. *In Gallicâ linguâ Pasquierii Epistolae scriptae, quibus tu 135 multus Parisienses describuntur. Sunt &alii autores, quos vide apud Sorellem. *Viglii Zwichemi ab Aytta Epistolae Politicae &Historicae ad Joachimum 136 Hopperum scriptae &Leovardiae an. 1661. editae multa rerum Frisicarum habent. *Sunt &Petri de Vineis libb. 6. Epistolarum Historico- Politicarum Am-137 bergae 1609. editi. CAP. XXV.