Latin
DE RE BIBLIOAMLCARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 36-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ut &de omnatu aliqua dicamus; quandoquidem &illa ad rem Bibliothecariam pertinent; notandum est, nimium vel loci, ubi conduntur libri, vel ipsorum librorum ornatum esse supervacuum; vel quod inutiles impensae sint, meliùs in ipsos libros impendendae, vel quod speciosior ille librorum habitus non sit ad durationem &perennitatem institutus. Quod ad locum illum attinet, ubi conduntur libri, de ejus culturâ &ornatu apud veteres multa Lipsius &Conringius in laudatâ saepius Epistolâ pag. 141. &sequentibus. *Optimus ille imaginum ornatus fuit: solebant enim virorum doctorum effigies vel sculptae, vel gypsatae, vel pictae in parietibus repraesentari, ut corporum simulacra in statuis &picturis, quemadmodum animorum imagines in