Latin
36
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 36-3
Unproofread scanNot analysed yet
libris, oculis obversarentur: Quod vel Marci Varronis vel Asinii Pollionis inventum meritò laudat Plinius i. 35. c. 2. Videri quoque ad hanc rem Emundus Figrelius, de statuis in Bibliothecis positis, potest cap. 24. libri de statuis. Inest vel imagini &umbrae aliqua ingenii superstitis lux, quae excitare spectantium oculos &animos possit: Quos sumptus aliqua ex parte levant, qui hodie integra volumina talium imaginum aeri incisarum in lucem dederunt. Qui vero aliis picturis ad rem literariam non pertinentibus ornatus impensas augent, inepti sunt; Quod in Bibliothecâ Vaticanâ factum videmus, in cujus picturis enarrandis &describendis Angelus Roccha &Mutius Pansa externo illo cultu Bibliothecae inanem operam posuere. Qui ornatissimae ideam descriptam volet, legat luculentam illam Bibliothecae μυριοβίβλου omni apparatu instructae expressionem apud Cresollium Vacat. autum. lib. 1. cap. 6. ubi inter alia de lucernis Bibliothecariis agit. De librorum ornatu apud veteres legendus est Hermannus Hugo in librô de primâ scribendi origine, &Bartholinus libro de legendis libris dissertat. 4. *Apud nos eorum elegantia vel à typo &chartis est, vel ab externo ornatu. Ac verum quidem est, amplitudinem chartarum &elegantiam typorum multum facere ad commendationem libri, quod Erasmus quoque notavit Chrysostomi edens opera l. 28. Epist. 4. Non parum conciliant gratiae, &lectorem alioqui fastidiosum ceu lenocinio quodam invitant. Externa sunt ista fateor, sed ea tùm demum fatebor pro nihilo ducenda, si sordida vestis, illota facies, impexus capillus, nihil obscurant bonae formae gratiam, sique nihil eam commendant cultus &honesta mundities. In his Germania olim nostra curiosissima, quae cum typos prima invenisset, eos dedit quàm ornatissimos; cum hodie multis in locis adeò sordida excudat volumina, ut, si ad chartam spectes, sterquilinio videantur effossa; si typos, non impressa, sed atro colore oblita credas. Dedit Italia, Belgium, &nunc Gallia, venustos admodum &concinnè formatos libros, quorum etiam 30 exterior species legentis oculos oblectat. *Alioqui librorum nitor nimius possessori pudorem excusserit. Rectè enim Erasmus lib. 31. Ep. 29. Non bi mihi libros amare videntur, qui eos intactos ac scriniis abditos servant, sed qui nocturnâ juxtà ac diuturnâ contrectatione sordidant, corrugant, conterunt, qui margines passim notulis, hisque variis, oblinunt. *In Bibliothecis tamen publicis nitidi ac à sordibus immunes servandi sunt, non tamen ita omandi, ut videantur quasi in scenam &theatrum producti, nec ad usum quotidianum comparati. Optimus rei literariae consultor Rol. Maresius lib. 1. Ep. 34.