Latin
37
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
vehementer nimium istum cultum improbat. Non valdè, inquit, afficiunt me ornamenta, nec magnoperè curo, ut volumina pellibus pretiosissimis &nitidissimis etiam magnâ ex parte unicoloribus vestiantur, aliisque rebus exornentur, quae cornuum, umbilicorum &bullarum vice sint, quae antiquitas usurpavit; quod equidem non culpo in opulentis &principibus viris, qui ad pompam &ostentationem omnia ferè agunt. Inter Bibliothecas omatas refert Ludovic. Jacobi Bibliothecam Domini de Longueil pag. 529. it. Domini de Urfe pag. 671. CAP. V.