Latin
DE SUBSIDIIS DIRIGENDI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 375
Unproofread scanNot analysed yet
*Sed hae posteriores quasi per consequentiam ali-ii quam è prioribus procedunt, quatenus nimirum judicium conducit ad memoriam: Nam &memoria per se inesse multis potest, &sine his adminiculis excoli; elocutio, etsi suis quibusdam praeceptis contineatur, tamen referri etiam ad Logicam debet, quatenus benè ordinatis conceptibus formae argumentorum, schematismi &verba ipsa subserviunt. *Addenda his est Di-12 dactica, aliqua doctrinae de Methodo propago, quae suo quodam peculiari modo &secundum sua principia consideranda est. Inter has artes, quas vocat Verulamius rationales, artem inventivam, 13 quatenus ad artem refertur, desiderari ait: Inventiva, inquit, ars est, altera artium &scientiarum, altera ar umentorum &sermonum: hanc esse obviam ait, illam à nemine excultam. *Non nego quidem, sed id factum nescio per quam 14 hominum illa studia tractantium socordiam: quanquam &non pauci etiam barbarâ illâ aetate fuerint, quibus his similia, quae Verulamius proponit, in mentem venerunt. Ac sanè principia eadem Dialectica ad tales conclusiones formandas deducere posse, quilibet videt. Deinde &ars illa Judicii &directionis sive Examinis, quâ de experimentorum ratione agitur, ex iisQuanquam enim Verulamius speciales quosdem principiis promanat. dam modos enarrat, quibus tale examen institui possit, possunt tamen omnes illi è doctrinâ causarum atque è locis Dialecticis deduci, quod Topica illa particularia, quae vocat, sive Articuli Inquisitionis satis ostendunt: In omnibus enim illis experimentorum inventionibus occulta quaedam argumentandi ratio reconditur, ex aliquo locorum Dialecticorum deprompta; quâ de re pluribus nunc agere non possumus Generalis in meditando ac inveniendo &in omni ratiocinationis actu 15 regula est, quam &Spinosa in tractatu de Emendatione Intellectus posuit, ut rerum differentias, convenientias &oppugnantias, rectè colligamus, quò ideas nobis claras &distinctas formemus, &ex earum progressu, qui ab exiguis principiis ad majora se axiomata &conclusiones dilatat, quicquid argumento nostro conveniens est, deducamus. *Quare non malè faciunt, qui jam in primâ aetate pueros rerum cognitione benè ordinatâ imbuendos judicant, ut rerum universitatis ideae illorum animis obversentur. *Praeter 17 alios praecipit hoc Vir Clarissimus Boclerus in Dissertatione MStâ de Studiis quae amici operâ ad manus meas pervenit, sed imperfecta, &intercedente Viri Clarissimi obitu non absoluta. Ita ille: Nunc illud monebimus, maturè seu post vulgares &primas literas praeceptas dandam esse operam, ut ingenia ipsam rerum universitatem, quo fieri commodissimè potest modo, cognitam &in obvio conspectu positam habeant. In hoc enim consilio facilè omnes convenire &congruere videmus; quanquam viam ingrediantur non unam. Dolendum saenè est, non esse in hunc diem libellum huic proposito idoneâ ratione inservientem. Annisi sunt complures Viri eruditi Dialogis rem conficere: quibus ut aliàs suus non denegaturusus; ita ad hunc finem nondum profecerunt. Illud autem per se intelligitur, in libris, quibus universitas rerum quaeritur, rationem verborum &linguae eatenus habendam esse, ut e. g. in latinis non nisi latina &I8autoritatem habentia, &sic in aliis linguis, adhibeantur.