Latin
DE SUBSIDIIS DIRIGENDI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 376
Unproofread scanNot analysed yet
*Haec Böclerus, qui eà occasione de Januâ Comenii judicium suum interponit, atque ejus loco commendat Batei Januam, duodecim centuriis auctam. De Comenii Januâ habendum est, illam planè è Scholis illis, ubi Latinitatis genuinae, ut aequum est, cura habetur, eliminandam. Nam ut rerum aliqua notitia ex illâ haberi possit; tamen exigua illa est, nec satis convenienti ordine, quod praecipuum eâ in re est, proposita, &vocibus ac phrasibus barbaris passim scatens, quae corrumpere bonam juventutis latinitatem possint: Quicquid etiam Apologiâ pro suae Januae latinitate scripta contendat 20 Comenius; nam &ipsa alterâ apologiâ indigeret. *Ne quid nunc dicam de eo, ad Latinitatem tales libros planè commendari non posse, quoniam per mera axiomata proponuntur, in quibus nulla est periodica consequentia suis particulis connexa, cui maturè adsuescere pueri debent. Ut eum in finem Sturmius sententias ex autoribus secundum ordinem &quantitatem periodorum collegerit; quas ubi legerit didiceritque puer, &numeri &consecutionis idea in animo haerebit; quod magno postea ad numerosè scribendum subsidio erit: Nam talia è veteribus disci autoribus consultius est, qui concinniorem vocum positum &accuratius aurium judicium habuere. *Exhibuit etiam Scioppius Mercurium bilinguem, de cujus me22 thodo ille in praefatione Grammaticae &Mercurii sui pleniùs agit. *Commendare etiam Boclerus Scholam Latinitatis Gothae editam in hunc usum videtur; quae, ut ille ait, universitatem rerum cordato quodam judicio ac contextu complectatur. *Sed pleniorem tamen ille laborem &accuratiorem desiderat, suadetque ut è centonibus Ciceronianis tale opus conficiatur, in memoriam sibi fortassis non revocans, quod Freigius in Ciceroniano suo aliquâ ex parte effectum hoc dederit. *Garzoni tamen liber, cui Titulus: Piaza universale, qui ex Italico in Germanicum sermonem conversus est, &alii Miscelli scriptores, Alexander ab Alexandro, Coelius Rhodiginus ab hos usus non referendi: quemadmodum nec Polydorus Virgilius libro de Inventoribus rerum, quod Lambe25cio visum est. *De defectu Institutionis in rerum cognitione etiam Mechovius in Hermathene suâ conqueritur tract. 3. cap. 4. Nescio, an deesse hîc querar juventuti libellum de rerum naturâ, in quo ex optimis scriptoribus nonnihil de mundo, de coelo, de elementis &de coeteris rebus, quantum ad hanc aetatem satis foret, conscripta tenerentur, ne plane instar hospitis ac peregrini in hâc patriâ suâ tempus transigeret. Mihi id saepius in animo fuit, κοσμοπολιτας meos consulere, sed hora ruit, ac tempus nec opinanti elabitur. Unde tale aliquod opusculum in animo habuisse Virum doctissimum conjecerim, quale è centonibus veterum scriptorum concinnandum suadebat Boclerus, &quale ille specimen Ethicum in Paraenetice suâ, optimo sanè consilio, dedit. *Non venit etiam Boclero in men–26 tem Christophorus Mylaeus, qui Universitatis historiam non contemnendo ordine &opera in lucem edidit. Verum illa omnia majori apparatu instituuntur, quam in illâ aetate 27 necesse est.