Latin
DE SUBSIDIIS DIRIGENDI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 378
Unproofread scanNot analysed yet
Singulos titulos iterum dividit, atque hâc ratione Systema integrum omnium vocum in linguâ occurrentium, philosophicâ quâdam ratione ordinatum exstruit; Quod non copiae tantum verborum, sed &meditationi ac inventioni rerum inservire potest. Est enim inventio nil aliud, quam ut meditando conjungamus, quae cum re conveniunt; sejungamus, quod repugnat: Qui analogismus licet hîc in vocibus disjunctis consistat, operatio intellectus &ratiocinatio facile sociabit, quae de se praedicari vel simplici vel argutâ &enthymematicâ oratione possunt. Ac profectò non omnino vana sunt, quae ipse Autor in praefatione de hoc suo organo praedicat: Ut ad secundarium hujus organi usum veniam, qui revera primarius est, &ipsum ἔgγor dici posset, immensum illum esse scias, &ita comparatum, ut infallibili articulatione &consequentia te ad tertiam connexionem deducat, quae pariter in omnium rerum cogitationumque humanarum strusturis locum obtinet, &ex cujus vero, claro &distincto intellectu totum humanae sapien34tiae lumen exurgit. *Proposuerat sibi Beccherus tribus libris succurrere juventutis informationi, &hoc suum consilium prolixè enarrat in Methodo suâ didacticâ &appendice ejus, libris Germanicâ linguâ editis. *Primâ parte Methodi practicae continebatur vocabulorum à primitivis ordinata deductio: cujus laboris etiam alios jam ante socios habuit. Pars secunda illo, quod jam recensemus, continetur organo, habetque vocabula omnia sub illis, quos enarravimus, concordantiarum titulis, secundum significationes 36 suas posita. *Tertia pars ab illo promissa, sed nunquam in lucem edita, dedisset nobis concordantiarum titulos de subjectis praedicatos, iisdemque alligatos &combinatos. Ita enim ipse: In tertiâ parte combinabuntur notiones, praedicabunt omnes partes orationis &significationum tituli de se invicem: ita, ut omnium subjectorum naturam per quindecim titulos, e. g. quae dura, quae levia, quae alba, quae sonora omnia sint &c. in quo corpora conveniant, in quo aversentur, scias, ita totam physicaem practicam &omnes comparationes proprias habebis; ex quibus omnes definitiones &hypotheses omnium scientiarum fluunt. Sed hujus partis tertiae defectum nunc utcunque supplet pars secunda, quae, ut diximus, ad hos usus ab homine mediocriter ingenioso commodè adhiberi potest.