Latin
DE SUBSIDIIS DIRIGENDI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 377
Unproofread scanNot analysed yet
Sufficit generalis illa rerum διατύπωσις, per sola vocabula ac phrases argumento convenientes determinanda: caetera enim supplere docendo doctus magister potest: *Quo consilio Comenius, quanquam 28 latinitate non satis castigatâ, prudentiâ tamen didacticâ minimè destitutus, ut patet è vastis ab illo conscriptis voluminibus, illum Orbem suum sensualium pictum, ut in ipsa inscriptione βαρβαρίζει, edidit. Res minimè contemnenda: Nam sic per imagines res ipsa oculis sistitur, &vocabula ac verba eò pertinentia eâdem operâ discuntur. *Sed mallem ego elegantioribus pi29 cturis talem libellum illustrari, atque omnia niridius &accuratiori ordine ob oculos poni. Ordo enim praecipuè hic attendendus, ponenda omnia connexa, affinia, contraria sub eâdem serie, ut ea conjunctim memoriae infigantur. Ita animo inhaerebunt simul fontes illi, unde vel argumenta inveniri, vel sententiae amplificari possint, eritque hoc quasi universale pro copiâ rerum &verborum instrumentum. *Hoc in animo olim habuit Sturmius ejusque 30 discipulus Job. Benzius, qui omnem latinitatem locis LXXVI complexi sunt; secundum quem ordinem primò vocabula memoriae imprimebant pueri, collectanea phrasium instituebant adultiores, ut in Latinâ &Graecâ linguâ peculiaribus libris Joannes Benzius ostendit. Poterant &sententiae ac theses, vel politicae vel ethicae, sub titulis eodem modo ordinatis colligi. Ita ad omnem palaestram dicendi disserendique instructus fieret, qui huic viae insisteret. Nam in methodo nihil magis turbat quam varietas, ac constantia facit, ut firmiores omnia radices agant. *Huc quoque respexit H. Weizius, qui aliquot 31 foliis Viam regiam ad linguam Latinam Hafniae Ann. 1661. edidit. In cap. 1. de rebus agit, quas secundum classes suas, serie non male ordinatâ, divisit. Cap. 2. agit de modis rerum, quo omnia in ordinem redigit, quae ad qualitatum, relationum &c. classes pertinent. Cap. 3. agit de motibus rerum, ubi actiones, passiones, durationes earum dispescit. Cap. 4. agit de actionibus hominis per certa objecta, diversos status, circumstantias variatis. Cap. 5. de modis motuum, actionum &passionum. Cap. 6. de circumstantiis rerum motus aut quietis. Cap. 7. de cohaerentiis rerum &actionum. Cap. 8. de multiplicatione rerum &verborum. Atque sic ille sub 500. generalibus titulis omnem vocabulorum, quibus res &actiones continentur, seriem non ineleganti ordine disposuit: quibus uti poterunt, qui vel meditantur aliquid, vel phraseologiam colligent, aut similia instituunt. Bbh SimiJoachimus Beccherus in Novo Organo pro verborum coSimile consilium Job. piâ in quâvis materiâ expeditè acquirendâ proposuit, Latinâ Germanicaque lingua nunc edito; in quo pars 1. rerum actiones &passiones seu verba continet: pars 2. rerum praedicata &qualitates seu adjectiva: pars 3. actionum &qualitatum circumstantias &modos, seu adverbia, praepositiones, conjunctiones &interjectiones: pars 4. habet sermonis subjecta seu substantias. Singulas partes secundum 15. titulos generales physicos pro generalissimâ partium combinatione disponit. 1. Substantiam. 2. Qualitatem. 3. Quantitatem. 4. Locum. 5. Tempus. 6. Gustum. 7. Odorem. 8. Visum. 9. Auditum. 10. Tactum. 11. Potentiam agendi. 12. Voluntatem. 13. Rationem. 14. Virtutem &vitium. 15. Theologica &qualitates promiscuas.