Latin
QUE INVENTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 384
Unproofread scanNot analysed yet
Verum cum postea non spernendum ejus usum animadverterem, multosque, qui Lullianam artem insectantur, de aliquâ arte inventivâ generali tamen sollicitos viderem, atque adeò non tam rem ipsam, quam Lullium, contemnere, honestiùs de illâ arte mihi judicandum duxi. Praesertim cum Viri magni nominis, ac Philosophiae etiam Peripateticae addicti, non solum summe comAc primùm 15 mendarent, sed etiam commentariis uberrimis illustrarent. quidem non contendam cum aliquo super eo, annon fortè in quibusdam emendari illa Lulliana commenta possint, &accuratiore ordine deduci: neque barbarum ejus dicendi genus negabo; non enim in elegantioribus literis illi ultra aetatem suam sapere licuit. Quare &Scioppius libro de stylo historieo illum vocat lutulentum &ineptum scriptorem, sed tamen portentosi acu16 minis. *Sed illa nunc seponenda sunt, neque ubi de rebus ipsis agitur attendenda. Ea verò, quae adversus rem totam afferuntur, minimè ejus momenti sunt, ut illius inventi rationes evertant: Nam principia scientiarum in unum quasi chaos confundi, inepta querela est; quod fieri oportet, cum tale aliquod ὄργανον generale quaeritur. Neque confunduntur illa; sed suis generalibus terminis satis distingvuntur. Atque ita fieri sanè debet, si ad praxin descendit Logica, atque suum instrumentum caeteris scientiis applicabit. Non enim instrumentum à suâ materia divelli potest. Quare &nuper recentior aliquis scriptor sub Logices Practicae titulo hanc artem proposuit. 17* Tota haec ars versatur in Subjectorum &Praedicatorum connexione. Ut verò subjecta per omnes disciplinas, ita &praedicata per illas vagari debent. Interim tamen suas sibi res salvas habent caeterae disciplinae, quae suis quasi tribubus distinctae, οἰκεῖα retinent principia. Neque is hujus artis scopus est, quem nonnulli, ac fortasse ipse Lullius, ineptè jactat, quasi una illa Encyclopaedia omnium sit, illisque rejectis una haec instar omnium esse possit: 18 Praecipuus enim artis hujus usus in dicendo se exerit. *Esto &hoc, ineptè in illius artis applicatione versari nonnullos, qui communissimis &forte fortuna oblatis utuntur, quod Hamelius aliique objiciunt, atque ita temerariam aliquam loquacitatem, non veram eloquentiam formari; tamen nec hoc genuinum ejus artis usum tollit. Quemadmodum neque Locorum Dialecticorum usus rejiciendus est, quod illis aliqui non rectè uti nôrint. Ipsa illa Enthymemata Rhetorica Aristotelis, quae maximè οἰκεῖα sunt, &magno numero ab illo proponuntur, nisi incidant in benè subactum judicium, quod delectum in illis instituere novit, in futilem aliquam loquacitatem cedent. Artifex verò ea, quae rebus insunt, quaeque ὑπάρχοντα causae sunt, minimè negligenda sibi &quam plenissimè proponenda existimat. Iis nugatoribus. qui ad extemporalem loquacitatem bonis praeceptis abutuntur, bonam mentem precor.