Latin
385.1 to 385.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 385.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De caetero non aliter haec doctrina comparata est, ac multae aliae, *Multa sunt, quae ad artis regulas revocari posse, dubium nullum est: si ta 19 men arti nimis inhaereas, insuavia omnia fient, &nonnunquam inepta. Argutiarum aliqua ars est; sed si secundum illam semper dirigantur, frigidus interdum videberis. Habet aliquid naturae impetus impervestigabile, quod nescio quomodo ad regulas alligari se non patitur; ipsum tamen etiamsi non observaveris, ad artis regulas quam optimè factum deprehendetur. Sed natura ipsa quasi omni arte superior per exempla &specimina sua arti regulas subministrat. Prolixus est in hoc demonstrando Autor artis cogitandi part. 3. cap. 17. qui tamen eâ re ad locorum vel Dialecticorum vel Lullianorum inutilitatem probandam abusus est. Etsi enim non semper ad tales locos recurrant Oratores, etsi quidam etiam ineptè iis utantur; tamen in illis eloquentiae perfectio efficit, ut non attendant; hi inscitiâ suâ artis autoritatem non evertunt. *Esto, non cogitare Oratorem de his locis, quemad. 20 modum illi, qui ambulant, non solliciti sunt, quomodo motus in articulis excitetur: est tamen saepe, ubi locus oratorem monet, si forte alicubi haereat, ut in Bibliotheca plures secundum ordinem rerum dispositi scriptores suggerunt, quae sine noc subsidio in mentem non venissent. Sed judicii boni est seligere ex illo acervo, quae sunt optima. *Saepe hoc mihi evenit vel car 21 men vel orationem scribenti, ut dum ὑπάρχοντα ejus animo perpendo, infinita propemodum per omnes κατηγοριῶν &generalium attributorum classes eunti, sub manu nascuntur, unde paucissima in usus meos excerpo: Plerumque tamen sine operosa cogitatione mentisque deductione illa mihi succurrunt, suntque in iis optima, quae prima, &ingenii praevenientis σοχασμῷ citra notabilem locorum ἀναγωγὴν suggeruntur. *Unde verum deprehendo, 22 quod Cardanus libro de Inventione dicebat, inventionem potentiâ esse infinitam, actu finitam. Nam subsistendum in aliquo praecipuo est, ne infinitè mens nostra vagetur, quod interdum statim illa occupat, interdum anxiâ indagine quaerit ac investigat. Typus hujus artis in eo consistit: Primum duos circulos subjectorum 13 ponit Lullius, majorem &minorem. Ille continens &immobilis dicitur domicilium substantiarum, &generalia haec subjecta ordinat, 1. Deum. 2. Angelum. 3. Coelum. 4. Hominem. 5. Imaginativum. 6. Sensitivum. 7. Vegetativum. S. Elementativum. 9. Instrumentativum. Subjectum instrumentativum consideratur vel naturaliter, vel moraliter. Naturaliter consideratum habet in se novem praedicamenta accidentis: Unde efficitur alter circulus subjectorum, minor contentus &interdum mobilis, sedes accidentium, in quo 1. Quantitas. 2. Qualitas. 3. Relatio. 4. Actio. 5. Passio. 6. Habitus. 7. Situs. 8. Tempus. 9. Locus.