Latin
QUE INVENTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 387
Unproofread scanNot analysed yet
*Jordanus Brunus Nolanus, Vir ingeniosus, ut ex ejus libro 29 de Universo &Mundis patet, &meliore fato dignus, aliqua ad hujus artis dilucidationem scripsit; quae inter est ejus liber de progressu &lampade venatoriâ Logicorum Ann. 1587. editus, &alius de Specierum scrutinio &Lampade Combinatoriâ Lullii Doctoris Eremitae omniscii propemodumque divini, Pragae 1588. editus: In cujus praefatione promittit, se propediem sub titulo Lampadis Cabalisticae aliquid permagni momenti in lucem producturum, quod Vir ille divinus sub inscriptionibus Auditus Cabalistici &Septemplicis arboris occuluerit &obsignarit: quod an lucem viderit, ignoro. *Petrus Gregorius Tholosanus JCtus, &Academiae Pontimussanae Professor Syntaxin artis mirabilis ad Lullum methodum quidem scripsit, sed de arte ipsâ nihil apud illum habetur. *Cornelius Agrippa commentarios uberrimos in eam artem scripsit, ita tamen, ut magis intricare videatur, &in libro de vanitate scientiarum eodem cum caeteris omnibus loco habeat. *Jul. Pacius, optimus ille Organi Aristotelici editor, libris quatuor artem Lullianam emendavit, qui Valentiae Ann. 1618. in 8. editi sunt. *Claudius Clemens Burgundus Prodromum Scientiarum Artiumque li33 beralium scripsit, ad Peripateticae Scholae &Cabalisticae doctrina (ut titulus habet] purissimos fontes revocatum, Venetiis Ann. 1651. editum, qui tamen eo in libro intra Logicae se terminos tenet. An illum Prodromum alii sint steuti, ignoro. Sed hâc ratione tricarum nullus finis erit, si scholasticae minutiae cum Lullianis illis misceantur. *Sebastianus Izquierdo Pharum quoque Scientiarum, vastum librum, edidit, in quo artis hujus campum latissimum ostendit, in quo de combinatione aliqua addidit, quae ingenio non destituuntur. *Ex Hispanis Ann. 1613. &1619. Turiasone in 4to edidit Petrus Hieronymus ? 5 Sanchez de Lizaraco, Arragonius, Decanus &Canonicus Ecclesiae Turiasonensis Methodum generalem &admirabilem, ad omnes scientias facilius &citius addiscendas, in quâ Raimundi Lullii ars brevis explicatur, &multis exemplis variisque quaestionibus ad praxin, quod nunquam factum legitur (sic enim titulus habet] apertissimè reducitur. Idem, teste Nicolao Antonio, artem magnam similiter explicatam, aliosque plusquam triginta diversarum rerum tractatus, praelo, quod propriis sumptibus domi instruxerat, propediem subjecturus erat, nisi mors editioni curaeque intercessisset. *Hispanicâ linguâ de hâc arte scripse-36 nunt Angustinus Nunnez Delgadillo, Petrus de Gvevara, &Joannes Arce de Herrera. Apologiam pro Raimundo scripsit. *Jamus Januarius superiore seculo Ar– 37 tem Artium Raimundi, &Franciscus Marzal Artem generalem illustratam, Petrus Cirvelo itidem Artem Raimundi scripserunt. Raimundi Lullii libri ipsi cum Jordanis Bruni, Agrippae &Valerii de Valeriis illustrationibus junctim editi Argentorati in 8. 1617. Gallicâ linguâ hanc artem quoque proposuit Nico. 38 laus laus de Hauteville libro, cui titulus Art de Discourir. Paris. in 11. Ann. 1666. Extat 39 &Ivonis Capuccini Parisiensis Digestum Sapientiae tomis 3. in folio. *Ab aliis laudatos libros, Cornelii Gemmae Cyclognomica tribus tomis Antv. 1659. edita; Aegidii Moncurtii Typum omnium scientiarum 8. Lugd. 1591. editum; Bisterfeldii Phosphorum Catholicum seu Epitomen artis meditandi; Petri Morestelli Encyclopaediam ad Artem magnam Lullii, Lugd. 8. 1646. editam; Christ.