Latin
QUE INVENTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 386
Unproofread scanNot analysed yet
Respectiva praedicata sunt. 1. Differentia. 2. Oppositio. 3. Concordantia. 4. Princi. pium. 5. Medium. 6. Finis. 7. Majoritas. 8. Minoritas. 9. Aequalitas. Quae &ipsa speciales terminos continent, quorum non contemnendus in amplificationibus usus est, quâ de re suo loco. Additur circulus compositus ex quaestionum formis, quarum beneficio subjecta praedicatis suis copulantur, ut formari ex iis conclusiones possint, suntque hae. 1. Utrum, referens se ad Possibile. 2. Quid, ad Quidditatem. 3. De quo, ad materialitatem. 4. Quare ad Causalitatem. 5. Quantum ad Quantitatem. 6. Quale ad Qualitatem. 7. Quando ad Tempus. 8. libi ad Localitatem. 9. Cum quo, ad instrumentum vel modum. *Atque ex his circulis variè per rotas inter se conversis omnia illa, quae vel disputando vel dicendo quaerimus, eruuntur: ut in ipsis illis Autoribus, qui artem Lullianam commentariis illustrarunt, prolixius legi potest. Lullius ipse scripsit Artem brevem &magnam Inventivam, Demonstrativam, Artem mixtionis principiorum, librum de Auditu Cabalistico, Arborem scientiae. Non defuerunt inter Philosophos, qui artem illam ambabus, quod ajunt, manibus amplexi fuerunt, operososque in eam commentarios icripserunt, non pauci tamen ut rem anxiae &obscurae diligentiae damnarunt; è quibus Keckermannus suprâ nobis nominatus fuit, quem diligentissimè refutavit 26 Alstedius in Clave Artis Lullianae cap. 4. *Extat &Joh. de Riera Tractatus, in quo respondet omnibus, quae hucusque objecta sunt Doctrinae Raimundi Artis Lullianae usum per omnia disciplinarum genera, Logicam, Rhetoricam, Physicam, Mathematicam, Mechanicam, Medicinam, Metaphysicam, Theologiam, Ethicam, Jurisprudentiam, barbarâ quidem dictione pro sui seculi genio, sed magnâ tamen curâ, nec spernendo ingenii acumine, osten27dit. *Bernhardus de Lavinheta, cujus opera, rejectis illis, quae ipsi aliena à scopo hoc videbantur, Coloniae Ann. 1612. recudi fecit Joh. Henricus Alstedius. 28 Variè autem à multis &interpolata &illustrata sunt illa Lulliana. *Paulus Scalichius de Lika Comes Hunnorum, S. Theol. Doctor, ac postéa Electoris Brandenburgici primarius Consiliarius, inter caetera opera Epistemonis Catholici libros edidit: ubi libro 12. agit de revolutione Alphabetariâ, sive perfectis. simâ ad omne genus scientiarum methodo; hanc quoque Lullianam doctrinam explicare laborat, sed plus intricare videtur, dum Cabalisticis subtilitatibus miscet, in terminis etiam reducibilibus eorumque oppositis discrepare à Lullio aliisque videtur.