Latin
395.1 to 395.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 395.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum arte magnâ universali ita comparatum est, ut cum numeris. Sicuti enim ab unitate omnianumerus profluit, ipsaque omnium finis iterum existit; sic ab axte methodicâ centrali omnes caterae artes pendent, &iterum in matrem suam se filia resolvunt. *De Arca Artium Kircherianâ non ineptum fert 67 vudicium: Video te cistam confecisse, in varia receptacula distinctam, in quâ omnium scientiarum rationes universales &demonstratipae ad respondendum exhibentur. Verissimum est, puorum, impuberem, idiotamque cistae tuae assuetum, posse ex istâ ad tot quaestiones respondere, ad quot responsiones suggeruntur. Hac inventio prorsus ejusdem est vata, cujus illa, qua Gallus quidam Parisiis Arithmeticam in unâ rotâ 37. circulis constante docuit, &Germanus quidum ad 6441. quaestiones de distantiâ urbium inter se, una tabulâ juxta modum Pythagoreum respondit. Fateris enim ipse, hanc tuam methodum eodem modo, quo Polygraphia &Musurgia tua, constare, in quibus eandem inventionem deprehendo. Sed lusus est ingeniosus, Ingeniose Kirchere, non methodus, primâ fronte aliquid promittens, in recessu nihil solvens. Sine cistâ enim puer nihil potest respondere, &in cistâ nihil praeter verba intelligit; tot profert, quot audit, sine intellectu, ad instar psttaci; &de illo jure dicitur, quod Lacon de Philomela: Sunt verba, praetereaque nihil. Datur autem methodus tam facilis, tam simplex, tam expedita, cujus ope pueri, impuberes, idiotae viâ facillimâ in eruditos evadunt, h. c. in scientes, nunquam autem ingenio destituti in prudentes &sapientes, *Multa passim de Rotis 68 suis Combinatoriis jactat, quibus ordinatis unus homo millies mille, imò millies millies mille scribas vincat, qui tamen primarius rotarum scopus non est, sed grandior longè restat: nempe notitia providentiae aeternae, orbisque terrarum motus. *De Arcano Steganographico Kircheri &Beccheri ita judicat: Omnes suo voto exciderunt, linguarum harmoniam naturalem minimè attendentes, maximamque confusionem in linguas introducentes. Scias, vir sagacissime, linguae universali omne Alphabetum linguarum ex asse contrariari, ejusdemque farine esse proverbiales linguarumque propriissimas formulas. His de causis omnes Steganographi, Alphabeti ordinem servantes, proverbialesque dictiones novo artificio superare nescientes, littus arant, universali simplicique harmonia amissa. Hanc artificialem 70 linguam, naturalem, universalem in Lexico Universali Harmonico &Corpore Adagiorum Harmonico se traditurum promittit.