Latin
395.6 to 395.7
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 395.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
*In Rhetoricis inau 71 dita nobis narrat: Non pauca artificia Rhetorica deprehendi, à quibus tanta rerum copiâ dicens impletur, ut singutis diebus ex tempore Orationem realem, singulis diebus Solis propriam habere, &per aliquot mille annos, imo in infinitum sic posset continuare. Artificium Poëticum Kircherianum, quod ille artificio Latinitatis Trithemiano suppar existimat, ego jam suprà ab Anglo Webbio propositum demonstravi, rectè contemnit: nam in nullis se speciem, in omnibus rem quaerere ait. *De Rhetoricâ suâ variatione in Prodromo ait: O Tulli, Tulli: nullus Roscius gestibus suis tecum certare ausus fuisset, si hanc Varietatem sermonis calluisses: non ausus fuisset, si medo unicum nostrum Pinacem Naturalem seu Physicum tentasses. Unde patet, eâdem scilicet via, fortasse tamen accuratiori, quâ Emanuel Thesaurus, eum usum esse, indice scil. Categorico. De hâc suâ arte amplius ait: Artem magnam nostram dicendi seu Combinatoriam auspicamur, quâ ad Eloquentia cognitionem brevi adquirendam methodus ostenditur; quod uti inventum novum est, ita quoque ejus subsidio instructus quilibet, de quavis re proposita, infinitis penè verborum Combinationibus disserere poterit. Kircheri Ars magna sciendi est Ars Artium; nostra Ars magna Dicendi Porta illius est. Quod viatori est Herma, scriba calamus, Geometrae circulus, infanti serperastra; id toti Encyclopaediae Polypadiaque circulo verborum Combinatio sive Ars nostra Dicendi.