Latin
413
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 413
Unproofread scanNot analysed yet
Aliam quoque &expeditiorem per literas numerandi rationem idem pag. 210. Horti sui Philosophici proponit, de quâ ita ille: Modum habeo, quo numerum omnem sufficienter &literis paucis consignare potero &scribere; latent in singulis passibus plura mysteria, ut quanto ex his majora inveneris, tanto restent ampliora invenienda. Via paratur tibi incipienti, in quâ proficienti non est difficile successu temporis invenire multa rara &maxima. Non explicat verò ille, ad quos praeterea usus numeri illi literarii applicari possint, quod fortè sibi secretum servavit: Nisi forte etiam res illis numeris per hypothesin aliquam notatae revocari simul in memoriam possint; quod fortè in circulis illis Lullianis Subjectorum, Praedicatorum, Quaestionum, quae novenario numero, ut numeri ipsi, comprehenduntur, observari posset. In lectione librorum, si paginas aut capita memoriae imprimere velis, fottè etiam usus illorum esse poterit. Johannes Buno in variis quoque libris suis Mnemonicis feliciter talibus literis usus est. *In extemporali oratione memoriter recitandâ literis &voci-74 bus quasi signis &characteribus uti docet Janus Caecilius Frey in Viâ ad Scientias, cap. 1. Sume, inquit, tibi versus aliquos, aut orationem novissimam; v. g. versus Virgilii: Arma virumque cano &c. vel aliquem psalmum notissimum, aut orationem Dominicam Pater noster, &c. Jam igitur prima periodus incipiat à primo vocabulo Pater; secunda periodus à vocabulo noster; tertia à vocabulo qui es; quarta à voce in coelis; &sic deinceps. Oportet autem tales voces materiae, de qua dicturus es, applicare, similitudine aliqua aut dissimilitudine instituta, v. g. sit loquendum de Pythagora, ita fieri potest: Pater omnis sapientiae humanae &divinae meritissimo jure censendus est Aristoteles. Noster Orbis nostraque monumenta, nostrique auctores hujus rei &veritatis amplum ubique dant testimonium, &referre facilè foret. Quî es inter Graecos eloquentissimus aestimatus Demosthenes, Isocrates, &tu, Marce Tulli, qui es disertissimus Romuli nepotum, annon ubique id fatemini? In coelis non tot micant stellae, quot honorificis testmioniis de Pythagora libri sunt reserti. Quo facto impossibile est, humanitus loquendo, memoriam fallere, quamvis in longissima oratione. Imò brevissimo momento repeti potest longissima quamvis oratio. Cap. 2. proponit literalem &syllabicam memoriam: Vocabulum aliquod finge, aut potius vocabulum notum accipe, cujus literae aut syllabae tibi repraesentent primas. literas aut primas syllabas materiae, quam proferre tibi constititum est; v. g. sit mihi loquendum de Alexandro, Romulo, Mercurio, Orpheo, sumam hoc vocabulum armo. Ergo A. significat Alexandrum, R. Romulum, &sic deinceps; Vel sit mihi loquendum de Argonautis, de Mari, sumam hoc vocabulum, Arma. Itaque prima syllaba refert vocabulum primum, secunda secundum.