Latin
414
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 414
Unproofread scanNot analysed yet
Idem quoque à Schenckelio &aliis Mnemonicis *Quod part. II. cap. 9. Jan. Caecil. Frey proponit, 7 scriptoribus notatum vidi. praeter reminiscentiam verborum, inventionis rationem exponit: nam quia perpetuus rerum analogismus est, ideo è certis cujusdam versus verbis meditata sua perpetuâ applicatione depromet ad dicendum planè imparatus. Ut de mente autoris constet, locum totum apponam: Praeceptum hoc apprimè utile concionatoribus, Advocatis aut aliis, quibus ex tempore aliqua habenda oratio, non praemeditatis: &quo praecepto habitus admirabilis est jam regnanti summo Pontifici Religiosus quidam, à quo coram collegio Cardinalium concionaturus, in ipsâ cathedrâ, getiit ut thema daret concionis; quo dato, ex tempore omnibus admirintibus concionatus est. Praeceptum autem hoc est per duo instrumenta dialectica, scilicet similitudinem &dissimilitudinem omnium rerum. Omnes enim res aliis sunt similes &dissimiles propter analogiam. Itaque de quâcunque re sive termino simplici sive propositione, discurrendum est, accipe aliquem versum notum, v. g. Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris &c. Jam sit mihi discurrendum de Deo, de femina, de diabolo, de literis; statim, praesertim si aliquis habet aliquam cognitionem rerum, sese offerunt similia, v. g. per arma, gravia bella fermè sunt pro Religione &Deo. Item maximorum bellorum causae fuerunt mulieres, ut Helena &Penelope &c. Jam similitudo est inter virum &Deum. Servire enim Deo regnare est. Jam de seminis constat; Vinum enim &mulieres faciunt apostare sapientes viros. Per cano, Musica, hymni Deo gratissimi. De femina, Sirenes quot &quales deceperunt? Per Trozae, Respublicas ®na Deus aufert, delet pro libitu, ut Trojam, Babylonem. De femina, Helena, ruina Trojae: Penelope Procorum &c. Et sic ordine per omnia licet disserere de omnibus. Debent autem similitudines istae considerari, quod Vetus Testamentum nil aliud sit, quam similitudo &figura Novi: &hodie sunt, qui totum Plinium in morali sunt. In hoc tota ars fuit Advocati illius ALARI: 76 &hodie fermè omnes conciones in istis consistunt. *Novi, qui hoc artificio utantur, ut periodos periodis semper connectant, transitum commodum suppeditante ultima periodi voce, sive illa subjecti sive praedicati vicem subeat. Quoniam enim nulla vox est, quae non alia vel suo ambitu comprehendat, vel ab alio comprehendatur, sub notione generis, speciei, totius, partis, causae, adjuncti &c. aut alio quodam modo affinitatem, similitudinem ac dissimilitudinem cum aliis habeat, facilè ab aliquo verborum prompto coagmentari periodi periodis possunt, atque ita qualecunque orationis filum texi, modo id attendat talis Declamator, ut, quoad fieri possit, enthymematicis transitionibus utatur, quae ratiocinationis aliquam speciem prae se ferant. Sed illa inter praestigias artis oratoriae referenda, neque à viro cordato adhibenda, nisi aliquo necessitatis casu. Signis &characteribus quidam etiam feliciter utuntur in conceptibus exprimendis loco imaginum; Cujus rei exemplum elegans nuper dedit in Chronologicis Marcellus, Parlamenti Parisiensis Advocatus. Edidit ille libellum exiguum, Amstelodami 1686. recusum, sed in quo multae tamen historicae notitiae per signa exponantur.