Latin
415
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 415
Unproofread scanNot analysed yet
Titulus est: Tablettes Chronologiques; in quibus à nativitate Christi ad nostra tempora per seriem seculorum Chronologia deducitur; ita ut quaelibet pagina seculum absolvat, eademque secundum regna lineis distributa sit, cum numero annorum regiminis. Ab altera parte nomina secundum Alphabeti seriem posita, signis quibusdam notata sunt, quae mortem naturalem vel violentam, potentiam, tyrannidem, imperii novi constitutionem, sapientiam, crudelitatem, fortitudinem, mollitiem, eruditionem &c. indicant; quae omnia uno quasi intuitu patent. Eodem modo Tabulas ille Chronologicas Ecclesiasticas edidit Amsterodami Anno 87. recusas in 8. quibus ille notis, quarum numerus ultra 40. excurrit, significat valorem Conciliorum, eorum rejectionem, dignitates Cardinalitias, Archiepiscopatus &c. Fundatores Ordinum, Religiosos, Interpretes Scripturae, Haereticos, Praedicatores, Casuistas, Juris Canonici scriptores, Historicos, PhiIosophos, Mathematicos, Oratores, Poëtas, scriptores dubios &c. ut ita paucis pagellis multa omnino hoc compendio comprehendat. Scriptae sunt illae Tabulae linguâ Gallicâ. *Promisit &alia, quae ad artis Mnemonicae specimina 78 referri possunt, Tabulas scilicet Cosmographicas continentes descriptionem exactam omnium mundi partium, cum particularibus illarum. *Aliquam hu 79 jus consilii partem jam tum ante executus est Johannes Uppendorffius in Schematismo suo Geographico, Rigae edito, in quo certis signis sedes Impp. Regum, Electorum, Ducum, Archiepiscopatus, Academiae, Parlamenta, Urbes Imperiales, Hanseaticae, Emporia &c. notantur. *Promisit idem Mundum Arithme-go ticum, in quo triplex humano generi commodum proponitur. 1. Literarum &vocum suâ cuilibet auxiliante patriâ linguâ terrarum ubique facilis &enucleata communio. (De illo invento jam tum Beccherus &Kircherus cogitarunt.) 2. Ordo censendi populos, exercitus, imò regna, quantumvis numerosissima, brevi tempore. 3. Citatae per aëra decursiones, ab antiquis frustra vel levi commodo pro signis duntaxat militaribus tentata, nunc classiariorum ignium, tintinnabulorum &caeterorum id genus operâ pro quolibet jussu, tam politico quàm militari, perfectae. Scribet Tractatum de similitud nibus, ex quibus efficiuntur notitia rerum. Quid sit illud, quo meminimus, &quàm habeat vim! Literarios Prodromos, sive jucundissimam memoriae vel judicii, tam in pueris quam in adolescentibus, praeparationem, lusibus &exercitiis juxta mentem D. Hieronymi in episcolâ ad Laetam viduam illustratam. Opiis cum machinis. Gallicâ linguâ promisit libros: Amphitheatrum Principum, in quo per machinas informatio magnatum proponitur: Tractatum de notis &figuris, qui reducuntur in quinarium, &quibus modo breviori, distinctiori, quam per literas, repraesentari possunt omnes cogitationes etiam arcanae &abstractae. Ubi in lucem illa mittentur, judicari de illis poterit. *Talia artificia etiamsi ad artem Mnemonicam referenda, tamen peculiari nomine ars Notaria vel notatoria dici solet, quâ per notas breves multa significantur. Apud Sinenses viget illa ars, quâ verba &sensus uno aliquo charactere exprimuntur. Talem Notariam artem promisit Cara82 muel à Lobkowitz. *Romanis quoque talis in usu ars fuit, qui per sigla sua di83 centis verba assequi poterant, extatque Tironis de Signis illis liber. *Apud Anglos Georgius Dalgarn Artem Signorum scripsit, Londini An. 1661.