Latin
DE ORDINE BIBLIOTHECARUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
21* Fuit inter Chinenses tàm flagitiosae ambitionis Tyrannus Xius, qui ut sibi uni &soli laudem quaereret, omnes libros Sinicos exuri jussit, ut priorum Imperatorum omnium exstinguerentur memoriae. Hujus tamen infamis facti aliam causam praetexuit, quam scitè expressit Oratione Lisuas Minister ejus primarius, ut videre est apud Martinum Martini lib. 6. pag. 239. ubi historiam omnem recenset, &artificium, quo aliqui vetustissimorum librorum fuêre servati. Anus enim quaedam libros divisis paginis ad domus parietes agglutinavit, unde posteâ, velut Hippolyti membra, laciniae illae in libros collectae, atque ita fatali flammae ereptae. Vidimus &apud Romanos in libros optimos ita saevitum fuisse. Hoc scilicet Aristoteles, cum de optimâ politiâ disputat, ait proprium esse Principum, qui animi sui libidine potentiâ abutuntur suâ: μήτε χολὰς, μήτε ἄλλους συλλόγους ἐπιτρέπειν γίνεσθαι χο22 λασικοὺς, neque scholas neque conventus aliquos scholasticos fieri concedere. *Saepè &barbaries &ruditas hominum evertit bibliothecas. Quando enim gentes nullis literis &artibus assuerae in libros incidunt, vel spernunt, vel ut inuti23 lem sarcinam abjiciunt; quod saepè factum historiae testantur. *Ex illâ ruditate, si Pietatis colore tincta sit, superstitio oritur, quae libris ob malarum 24 artium aut corruptelae metum internecioni fuit. *Ea Peruvianorum vetustissima monumenta literis Hieroglyphicis scripta, cum occuparent terras Illas Hispani, quod Monachi imperiti pro characteribus Magicis haberent, perdidit, teste Ynca Garcillasso della Vega, qui Vncarum historiam, ipse ex Regiâ familiâ oriundus, scripsit. Vehementer ille horum monumento25rum jacturam deplorat, unde omnis gentis hujus origo peti potuisset. *Ego in illam sum opinionem adductus, ut ex Hieroglyphicorum usu de origine totius Americanae gentis judicari posse existimem. Peruvianorum in Americâ Australi, Mexicanorum in septentrionali potentissima gens est. Utraque Hieroglyphicis literis usa est. Illa ab Aegyptiis vicinioribus olim fortè in has terras delatis illas habuit, quod cultus Solis utrique genti communis similiter confirmare videtur. Haec vicinos Chinenses &Japonenses habet, qui &ipsi hodieque Hieroglyphicis literis utuntur. Ut ergò ex his orbis nostri partibus totus ille novus Orbis propagatus videatur. Accedit optimus politici regiminis utrobique status, qualis à cultioribus gentibus derivatus videtur, quodque illae ipsae Americanae gentes externam originem antiquâ traditione profiteantur. Quae barbarae &sylvestres illic nationes supersunt, incertis ab illis sedibus jam olim divagatas credibile est. Sed nos alieno loco allatam conjecturam ulteriùs expendendam seponimus. Eam ob superstitionis causam libri Graeci latinique sermonis per omnem Africam superstitiosi alicujus Caliphae jussu aboliti, narrante Joanne Leone lib. 1. Histor. Africanae. *Quot non Religionis dissidia Bibliothecas &libros pes-26 sum dedere! Rem enim DEO gratam facere se putarunt, qui haereticorum instrumenta libros exstirparent. Selectissima Bibliotheca Londinensis Carmelitarum meris MStis constans à Reformatorum tumultu periit, referente Pitséo.