Latin
DE ORDINE BIBLIOTHECARUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 43-3
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Zelus optimam Franciscanorum Bibliothecam in Angliâ, &in illâ incomparabiles Rogeri Baconis libros abolevit teste Antonio Wood in Historiâ &Antiquitatibus Oxoniensis Academiae. In Galliâ periit per reformatos Bibliotheca Abbatiae de S. Dionysio, ut refert Autor antiquitatum Parisiensium, Anno 1640. editarum. Rami Bibliotheca in tumultu illo Lanienae Parisiensis miserè dissipata, de quo extat querela Nancelii. In Ducatu Burgundico celebris Bibliotheca Ordinis Cluniacensis MStis libris plenissima per Calvinianos periit, teste Lundorpio in continuatione Historiae Sleidani: item Petri Montaurei Bibliotheca praecipuè mathematicis Graecis, majorem partem manuscriptis &ipsius Montaurei studio emendatis, de quâ Thuan. ad Ann. 1572. *Superstitio nobis invidit pulcherrimos illos Lyri-27 cos Graecos, quorum singulare fatum notavit Paulus Colomesius in Cimeliis suis litemriis, cap. 15. ex Petro Alcyonio. Is enim in libro de Exilio, quem majori ex parte transscriptum ferunt (quod obiter indicat) è M. Tullii libris de Gloriâ: Audiebam Puer (ita loquitur apud Alcyonium Joannes Medices, posteà Leo X.) ex Demetrio Chalcondyla Graecarum rerum peritissimo, Sacerdotes Graecos tantà floruisse autoritate apud Caesares Byzantinos, ut integra illorum in gratiam, complura de veteribus Graecis Poëmata combusserint, inprimisque ea, ubi amores, turpes lusus &nequitiae amantum continebantur, atque ita Menandri Diphili, Apollodori, Philemonis Alexis fabellas, &Sapphus, Erynnae, Anaecreontis, Mimnermi, Bionis, Alemanis, Alcaei carmina intercidisse: tùm pro his substiturae nostri Nazianzeni Poëmata, quae etsi excitant animos nostrorum hominum ad flagrantiorem Religionis cultum, non tamen verborum Atticorum proprietatem &Graecae lingiae elegantiam edocent. Turpiter quidem Sacerdotes isti in veteres Graecos malevoli fuerunt, sed integritatis, probitatis &Religionis maximum dedere testimonium. Haec ex illo adducere prolixius visum est, cum de causâ jacturae illius non constet omnibus. *Quae non ho28 minum culpâ, casibus, saepè fortuitis incendiis, aquis, pessum ivere Bibliothecae? quarum Catalogum nectere possemus, si juvet infandos renovare dolores. Recentia sunt &novissima exempla Bibliothecarum insignium, quae incendio Londinensi perierunt, Bibliothecae Scorialensis, in quâ MStorum copia maxima, privatarum etiam, ut Cl. Thomae Bartholini, qui jacturam ejus singulari libello de incendio Bibliothecae suae deploravit, damnaque tàm sua quàm publica illic detexit; &novissimè Hevelii, cujus tot lucubrationes &machinae cum incomparabili rei mathematicae damno perierunt. Recenset &Ludovicus Jacobi in libro suo de Bibliothecis, pag. 606. 629. 630. 631. 664. aliquas, quae incendio absumptae: Ne quid nunc de veteri illâ Alexandrixandrinâ, de Constantinopolitanâ aliisque dicam, quarum in omne aevum actura deploranda est. Si quem juvat etiam amissorum thesautorum infelix memoria, legat Michaëlem Neandrum, in doctissimâ illâ Praefatione, Grammaticae Graecae Erotematibus praemissâ, ubi inter multa alia ad rem lite30 rariam spectantia agit de Bibliothecis deperditis &noviter instructis. *Solari etiam desiderium nostrum utcunque poterit, si in lucem aliquando prodibit Joannis Baptistae Ferretii, qui Musam lapidariam antiquorum publicavit, Bibliothecarum deperditarum opus, quod molitur, ut ex praefat. ad Lectorem in Musam lapidariam discimus.