Latin
DE METHODIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 423
Unproofread scanNot analysed yet
Integrum corpus scientiae rarò analyticè tradi ait, cum analysis in usu tantùm sit ad quaestiones solvendas. Atque hîc varia quaestionum exempla proponit, monstraturus, quomodo in his procedendum: quorum maximam partem excerpsit è schedis MStis Cartesianis, quas à Dn. Clerceliero habuerat. Multa tum è mathematicis tum è physicis adducit pro illustratione hujus doctrinae, quae ibi cum fructu legi possunt. *Nam caeteri Autores Peripatetici, qui de methodo tractarunt, parci admodum sunt in exemplis distinctè proponendis. Quoniam enim plerique ex illis mathematicae artis &solidioris physicae, &praecipuè ἐμπειρίας naturalis rudes fuere, quae firmiorem ἀποδείξεων fundum huic doctrinae substernunt, mirum videri non debet, si mutilam illam &in multis erroneam dederint. Caeterùm nihil penè novi ab illis, qui tamen nova se dixisse putant, dictum est, quod non commodâ deductione è principiis Aristotelicis arcessi possit. Nuperrimè eandem doctrinam Tschirnhausius, Academiae Scientiarum Parisiensis membrum, viâ, quoad fieri poterat, expeditâ &accuratâ proposuit, nisi quod veterum praecepta planè seponat, suumque omnino ductum sequatur: cujus tamen Regulae Generales &cum Cartesianis &cum ipsis Aristotelicis, quas Guntherus expressit, in multis conveniunt. Libri titulus eR: Medicina mentis sive tentamen genuinae Logics, in quâ disseritur de Methodo detegendi incognitas veritates. Editus vero est Amstelodami 1687. ac Regi Galliae inscriptus. *Prima parte agit de causis, quae nos in varios errores deducunt; quid propriè nos delectet, &quam variae sint circa illa, quae delectant, deceptiones; quod sit omnium constantissima delectatio veritatis detectio, atque hujus via per nos ipsos indagari possit. Parte secundâ artis inveniendi generalia praecepta proponit, quibus adjuti nunquam in falsa incidamus, sed potiùs veritatem semper certò assequamur; adeo, ut hisce mediis absque ullo errore ulterius progredi possimus, continuò &quantum nobis libuerit, semper nova detegendo, si modo adsit animus &satis temporis nobis supersit ad nosmet ipsos ad id studium applicandos, idque exiguo labore. Excludit hic primò cognitionem illam, qualis ex Locis Communibus, arte Lullianâ, praedicamentis, locis Topicis, Florilegiis, de re aliquâ in pompam potius &admirationem ignorantium hauriri &proponi solet: quâ nihil solidae viritatis indagabitur, sed millies ab aliis dicta recoquentur, variis etiam dubiis 27 &controversiis incerta. *Cum ergò solos Mathematicos nullas sovere controversias videret, aut eas, si quae exurgerent, statim componi, hoc indicio judicabat, hos solos exoptatam methodum attigisse.