Latin
DE METHODIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 424
Unproofread scanNot analysed yet
Illis ergo studiis se applicuit, ut videret, num idem mutatis mutandis in aliis possit obtineri; (quod ipsi felicissimè successi. *Algebram igitur primùm adiit, de quâ ita: Cum ego, quam veteres Algebram, recentiores vero Analysin speciosam vocant, mihi comparassem, magnà meâ delectatione observabam, &quod ibi promittitur, non falsò jactari, &reverâ plus in eâ praestari, quam antehac ullâ spe conceperam. Licet verò statim non potuerim perspicere, quomodo idem in omnibus aliis scientiis possit effici; quiae tamen me hactenus praestantior latebat methodus, in hac ingenium meum colendo vehementer fui occupatus. Ubi eò denique progressus eram, ut quendam adverterem habitum, tam in solvendis iis difficultibus ab aliis mihi propositis, quam praecipuè in iis, quas mihi ipse formaveram, intimiùs secretam hujus methodi naturam perlustrando notavi, quicquid ignotum est eâdem prorsus ratione non solùm in Mathematicis, sed &in omnibus 29aliis scientiis, posse detegi. *Primò ergo ponit certitudinis humanae fundamentum illa, in quibus praecipuè intellectus operatio manifestatur; nimirum quae à mente nostra statim sine contradictione (à cujus studio remotissimum jubet esse veritatis indagatorem) concipi possunt, e. g. Totum parte suâ majus esse, In circulo omnes radios absolutè esse aequales &c. unde infinitae aliae veritates educi possunt, ac vice versâ sequitur, ea quae concipi non possunt, falsa esse. Sed in fundamento illo rectè ponendo, ne ab imaginatione decipiamur, praecipit: Multa enim tantùm imaginatione percipi ait, quorum tamen conceptus certus dari non possit, ut in sonis, coloribus, aquâ, aëre, metallis &c. Quare duo criteria discernendi intellectus &imaginationis commendat. 1. Multâ experientiâ &frequenti utriusque differentiam indagare, quod tamen difficile admodum est, nec à quolibet praestari potest. 2. Ut aequalitatem intelligendi respiciamus: nam quae verè concipimus, ea etiam aliis, ut nobiscum concipere possint, explicare possumus, ut in demonstrationibus Mathematicis fieri videmus, quas omnes aequè bene intelligunt; cum ea, quae imaginatione percipiamus, variis variè, non aequaliter, percipiantur. Necesse proinde erit signa dari, quibus certiores fiamus, utrùm rem concipiamus, an imaginemur: nam ex confusione duarum facultatum illarum maximi nascuntur errores. Format deinde sibi ipsi varias objectiones, quibus impugnari illa sua veritatis criteria possunt, ad quas operosè ac 30eruditè respondet,* Hinc disquirit, quâ quis ratione semper absque errore possit progredi nova continuò detegendo: ubi primo omnes possibiles conceptus, quos mentem observare posse videmus, nobis magno acquirendos studio suadet: ex iis definitiones primum fabricandas docet, è definitionibus proprietates educit, quae appellat Axiomata: ex definitionibus inter se omnibus modis junctis veritates derivatas exstruit, quas Theoremata vocat.