Latin
DE METHODIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 425
Unproofread scanNot analysed yet
*Definitiones à nobis formari posse demonstrat, &ut definitio ali 31 qua bona sit, primum rei, quae concipitur, formationis modum, quam generationem vocat, considerare nos jubet, atque ex ea definitionem adornare. *Quod ut eò promptiùs fiat, tres Regulas generales ponit; quarum 32 prima est de rebus cogitatione ad sua summa genera deducendis, cum quibus cuncta entia diversam naturam, h. e. nihil commune ac diversam generationem habere observantur vel concipiuntur. *Constituit autem tria co33 gitationum genera circa Imaginabilia, Mathematica, Physica, ad quas classes omnia entia reduci possint. Secunda regula est: Omnibus ad ultima genera reductis observandum esse, vel ratione vel experientiâ, quae in quolibet genere ea sint, quae omnibus singularibus concipiendis semper adsint. Tertia regula est: Omnes conceptus formatos sic esse ordinandos, ut sibi succedant juxta numerum, quo plura possibilia seu elementa succedere exposcunt. Prima elementa imaginabilium, quae sensu percipiuntur, constituit fluida &dura, rationalium puncta, rectas atque curvas, Realium, materiam, motum &quietem, sine quibus nihil amplius concipi possit. *Hinc ad 34 Axiomata &Theoremata fabricanda procedit, ac magnam exemplorum è Geometricis petitorum copiam subjungit, quibus praecepta ac regulas suas illustrat, adjectis nonnullis physicis demonstrationibus de Montibus ardentibus, quae ex eodem fonte promanant, quam methodum ex Algebra primùm deductam vehementer extollit. Haec est, inquit, nec ulla alia existit methodus, quâ omnes, qui Algebrae student, utuntur, &cujus ope talia solvuntur problemata, quae cuivis humano ingenio indissolubilia primo intuitu videntur: Proposito enim problemate, res intega quasi jam inventa ob oculos ponitur, ut ita clarè appareat, quaenam res hic sibi invicem conjungantur: harum naturae seu definitiones vel jam notae sunt, vel re ipsâ exhibentur: deinde unaquaeque diversarum naturarum scorsim expenditur, &per diversam aequationem simplicissimis, quantum fieri potest, characteribus exprimitur: tandem singulae harum aequationum variè inter se tamdiu comparantur seu junguntur, donec unica inde oriatur aequatio, cui hae naturae quae antè diversis aequationibus exprimebantur, inclusae, hoc est, omnes simul junctae sint, &quae proinde clarè ostendit, quo pacto proposita quaestio sit solvenda. De hâc Algebra speciosa Cartesius, Beaumontius, Vieta, Schootenius pluribus agunt. Hinc procedit ad illam tractationem, quâ ratione veritatis acquisitio exiguo labore perficiatur: quod ut fiat, omnia impedimenta primùm removet, in quibus primum locum tenent errores, in quorum originem inquirit, ac quaedam ejus rei in imaginabilibus, rationalibus, ac realibus enumerat. In realibus subtilissimos errores vocat, quando cum realibus imaginabilia confunduntur, quod in principiis naturae ponendis à subtilissimis nostri temporis Philosophis factum; atque inde varias enatas sectas, &multa dominari etiamnum praejudicia Hhh 36 ostendit; *Quorum remedium quaerit 1. in accuratâ operationum intellectus ab imaginationis operationibus distinctione. 2. In eo ut intellectus in veritate investiganda adjuvetur ab imaginatione directâ à bonâ indagandae veritatis methodo. Insigne enim, &supra quam credi potest, utile adjumentum in indagandâ veritate intellectui adferre ait imaginationem benè gubernatam. Adjumentum autem hoc esse 1. à vocibus. 2. à characteribus. 3. à motu. 4. ab externis experimentis.