Latin
432
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 432
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim longe uberiores venae naturae atque capaciores, quam loculatae illae sedes artificis inventionis, magisque est ars naturae felicis &beatae accurata adjutrix ad delectum, si quid hac in re mei judicii est, auam ad copiam prolixa, suppeditatrix &magnifica. Excutiant illa Hebraeorum sacra, qui eas literas rectius intelligunt; certè plura in Cabalae mysteriis latent, quam sola illa Scalichio adeò celebrata Methodus: Rerum enim occultarum in iis thesauri sunt, unde in caeterarum gentium fundos tot rivi defluxerunt. In Orientalibus superesse in hunc usque diem plurima abstrusae sa62pientiae monumenta, non ego dubitarim. *Ad illa forte respexit J. Caes. Scaliger, cum in Hipponacte suo p. 403. querelam illam de suis studiis instituit: Plus poenitet me temporis, quod impendi In Grammatistas &leves locutores, Vanas poëtarum atque perditas nugas, Quam barbarorum quae leguntur in libris. Haec est mearum tota summa summarum, Stultum ac supinum, plumbeique detirii, Rebus relictis consenescere in verbis.