Latin
432
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 432-2
Unproofread scanNot analysed yet
63 Hujus Cabalisticae doctrinae recentiores scriptores aliquot in folio voluminibus collecti sunt; in quibus est Ricii de Agriculturâ coelesti, Francisci Georgii Harmonia mundi, quibus multa è naturâ sonorum ad philosophiam &Theologiam applicantur. Sed de iis verum est, quod Verulamius ait loco suprà citato. Hoc Acroamaticum sive Aenigmaticum docendi genus posterioribus temporibus dehonestatum est à plurimis, qui eo tanquam lumine ambiguo &fallaci abusi sunt ad merces suas adulterinas extrudendas. Intentio autem ejus videtur, ut traditionis involucro vulgus, profanum licet, à secretis scientiarum summoveretur, atque illi tantùm admitterentur, qui per manus Magistrorum pambolarum interpretationem nacti sint, aut proprii ingenii acumine &subtilitate intra velum penetrare possint. Quandam ex Cabalâ Theo-philosophicâ mistam doctrinam profitentur, quae è Paracelsi, Weigelii, Guthmanni, Bohmii, Fratrum Roseae Crucis scholâ scripta prodierunt. *Est his quoque annumerandus Robertus Fluddius, Anglus, mirabilis ingenii homo: Multa enim è Cabalistis, ex numerorum doctrinâ, Tetragrammati admirabili potestate, atque è facris literis, ad rem naturalem applicat, &sui sensus quoddam Systema Physicum ex illis conficit. *In ma65 thematicis multa egregia invenit, in quibus admodum operosus fuit: Nulla enim Matheseos pars est, quam ille non attigerit in libris suis, Mechanices peritissimus, superstitiosas etiam artes diligenter excoluit, quarum Hyperaspistes est, quas ipse etiam exercuit per omnia divinationum genera. E thermoscopio, seu vitro, ut vocat, Calendario omnium phaenomenorum naturalium rationes, &totius mundi constitutionem, explicare laborat; quod instrumentum ex ipso Moyse deducere vult, aitque se invenisse illud in Codice quodam ante 500. annos scripto, graphicè delineatum. Spiritum huic vitro inclusum illi, qui mundi magnâ machinâ concluditur, proportione respondere ait. Quare &omnes circulos coelestes &plagas in illo praefigurat. Ex eo quoque de natura morborum judicat: hominem enim ut microcosmum cum macrocosmo &hoc instrumento, ac spiritum vitro inclusum cum spiritu corporis nostri comparat. Hieroglyphicum morborum corporis &animi typum eo in instrumento ob oculos ponit; similiter &urinarum borealium &australium scalam in eo repraesentat, uroscopiam convertens in uranoscopiam. Quare mirabiles morborum definitiones extruit in libro suo de essentia Morbi.