Latin
435
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 435
Unproofread scanNot analysed yet
In uno objecto multa nova formalia considerari possunt, neque statim nova inde disciplina formanda est. Atque hinc factum est, ut, cum Alstedius nimiam diligentiam affectaret, negligentior feret. Gatuakerus in praefatione Cinni sui parum magnificè de hoc opere sentit. Neque ego suaserim inde quis Philosophiam discat: Suam enim quandam methodum sequitur à publicâ &usitatâ diversam, &uni disciplinae detrahit saepe, ut eo locupletiorem disciplinarum orbem habeat. Hinc quas succiplenas habere poterat, reddit suâ curaturâ junceas. *In 76 nonnullis tamen laudanda ejus est diligentia, qui primus tentavit artes mechanicas ad sua redigere principia, &sub formâ disciplinae proponere; non plenè quidem, prout rei conditio postulabat: sed laudabile tamen erat prima ejus rei lineamenta duxisse; quae an rectè ducta sint, nunc quidem non disputo. Solet per candnes procedere. Istarum verò artium principia more mathamatico essent proponenda. Sunt enim mathematicae propagines, Ac optandum esset, ut aliquis emunctioris naris Philosophus, Physicus praecipuè ac mathematicus, hoc argumentum sibi sumeret tractandum; Praeter enim speculationem non pauci inde fructus redundarent in Remipublicam. *Thevenotius illud in animo habuit, qui ad hoc opus perficien 77 dum omnes super hoc argumento scriptos libros conquisivit, ut superiore fibro jam tum diximus. Architecturae Navalis specimen praeclarum dedit Wusenias; qui vastum de eâ arte volumen nelgicâ linguâ scripsit. *Velschius quoque digressiones autumnales in officinas variorum Artificum, quibus nonnulla arcana illorum minusque cognita enarrantur, promiserat. *Ut ad Alste. 79 dium redeamus foecundum encyclopaedias scriptorem, idem quoque Encyclopadiam Biblicam scripsit sub titulo Triumphi Biblici, in quo omnium disciplinarum Systema è S. Scripturâ concinnat. Quâ ratione ego è libris Juris, aut ex Hippocrate &Galeno similem Encyclopaediam conficere velim. Vel- 80 schius quoque Paediam in Cyclisco occasione Encyclopadiae Alstedianae meditatus fuit, cujus consilium Schrockius in ejus vitâ fusius exponit: Prosicuum maximè reputavit; si quis ejusmodi institutum, refectis inutilibus omnibus, &prolixis exscriptionibus omissis, prosequeretur, Orbique literato aliquando non latius diffusam ἐν αύκλῳ παιδείαν reprasentares, sed neruosius contractam atque exasciatam exhiberet παιδείαν ἐν κυκλίσκω, non tam nove; quam modeste inscriptam. Hinc ipse multa etiam hac de re meditari coepit. Aliquando igitur hanc daturus erat, consilium in longè minori opere multo majus Alstediano sibi fuisse, ipso opere demonstraturus. Nec enim artes populares omittere animus erat, nec institutiones Grammatices omnium linguarum, maxime orientalium, Pangrammatices nomine eas complectens; Pantechnices quoque nomine artes omnino omnes comprehensurus, cum istarum omnium commoda, arcana &σγχειρησsις. quantum potetat, explotare, conatus fuerit. Quibus etiam Emporeticen, Alstedio neglectam, aliasque similes, Politices non minus, quam Oeconomices suboles ac lii 2 socias adjungere constituerat; non minus etiam Simtioticen ejusque partes, &similes quasdam alias. Sed opus hoc imperfectum reliquit. Keckermunni Encyclopaedia majori ἀκριβεία scripta est.