Latin
436
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 436
Unproofread scanNot analysed yet
*Joachimus Fortius Ringelbergius exiguo quodam libro Encyclopaediam complexus est, nec operosâ methodo, sed potius ἐν συνόψει omnia proposuit. Ingenium tamen illa sapiunt. Mathematicis studiis fuit addictus: nam tres libros Astrologicarum Institutionum scripsit. Tersam perspicuamque dictionem sectatur. Laudavit illum Erasmus singulari quog2 dam epigrammate. *Mirabilis vitae ejus conditio fuit. Primùm enim in aulâ Maximiliani pictorem, Celatorem ac Calligraphum egit. Anno decimo septimo Lovanii linguae Latinae elementa discere coepit, ac brevi multum profecit. Quae ille in Encyclopaediâ suâ de disciplinis attingit, pauca sunt, sed occurrunt tamen in illâ brevitate observatu digna. Suave illi dicendi genus est, neque terminorum scabritie involutum. Vitam suam ipse descripsit in libro de ratione studii, qui Cyelopaediae ejus Basil. Ann. 1541. in 8. editae annexus est; ac plurima rei literariae suppeditat non spernenda consilia; etsi in nonnullis ea ridicula ac non imitanda, Omnia ejus opera edita sunt apud Sebastianum Gryphium, cum Encomiasticâ Hyperii oratione. Hunc librum ita amavit Thomas Erpenius teste Vossio de scientiis Mathematicis cap. 36. §. 10. ut recudi curaret Lugduni: Huic enim libro ille adscribebat, se 83 istos in literis fecisse progressus. *Aliqui generatim tantùm agunt de omnibus disciplinis, earum naturâ constitutione, ut fecit Antonius Zarae in sua Inge84niorum &scientiarum Anatome. *Tale fuit fortassis opus, quod meditabatur Vos. sius, quodque in libro de Theologiâ Gentili lib. 6. cap. 8. ipse cito eo titulo: Opus artium &Constitutio omnium artium &scientiarum; quod vel ineditum hactenus est, vel imperfectum ab autore relictum. Ἀποσπασμάτιον ejus videtur liber de quatuor artibus popularibus, Philologiâ &scientiis Mathematicis. Ad hanc classem quoque pertinent illi scriptores, qui consilia in singulis disciplinis addiscendis suppeditarunt. Fecit id Havemannus in Methodo iuâ, 86 Hamburgi An. 1673. editâ: *Claude Fleury in libro Gallicè scripto, cui titulus: Tmitè du Choix &la methode des etudes, i. e. de selectu &methodo studiorum, 87Bruxellis Ann. 1687. edito. *Caeterùm Autorum, qui consilia &methodos pro instituendis studiis, vel generatim vel speciatim, scripsere, vastus est numerus, quorum aliqui singularibus voluminibus collecti, de quibus hoc libro cap. 2. egimus. Prodiere in Belgio quoque aliquot voluminibus tales dissertationes. Amsterodami An. 1645. prodiit libellus, ubi congeruntur H. Grotii Epistola de hoc argumento ad Benjaminum Maurerium; Gabrielis Naudai Bibliographia Politica &Syntagma de Studio liberali; Clapmarii Nobilis Adolescentis Triennium; Coleri de ordinando sludio politico epistola; Additamentum ex Job.