Latin
44
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cimbrorum Principis Archiatrum, Hamburgi in Svo publicata, &10. constans octernionibus, quae in Volumine etiam Dissertationum Academicarum atque Epistolicarum, ibidem A. 1699. excuso, locum suum pag. 245–302. invenit, &a D. Joh. Jac. Mangeto Libro Bibliothecae Chemioae Curiosae, Genevae hoc ipso A. 1702. editae, Primo, uti Lipsienses narrant, itidem est inserta. Scripta est illa rogatu Langellotti, cum hujus argumenti nonnulla Noster, in Colloquio de ipsius Epistola ad Naturae Curiosos, cum eo communicasset. Historiam persequitur non Scriptorum solum Chymicorum ὀξοχωτέρων, sed Adeptorum etiam, quos vocant, Celebriorum, factarumque per istos Transmutationum Metallicarum, &subinde ad alia quaedam Secreta Chymicae Artis digreditur. Auctiorem longe illius Editionem Autorem esse meditatum, &Scriptorum ipsius Affectorum Index Αὑτόγραφος, in Vitae Continuatione ab Anonymo publicatus, testatur, &Joh. Ludov. Hannemannus (82.) confirmat, simulque, ultimis Vitae Annis, tum quoad Historiarum Circumstantias, tum quoad Experimenta &Principia, multa melius edoctum, mentem in non paucis, refert, mutasse. Laciniae, quas se aliquando purpurae huic esse assuturum, idem Hannemannus pollicetur, jacturam Supplementorum Autoris ipsius vix resarcient. Quorum si spes nulla superest, Epistolâ haec, tot Observationibus referta eximiis, Lectori cuivis Erudito, vel sine illis, uti hactenus, ita porro etiam, sese approbabit. Merito enim illa a Vinc. Maccio vocatur Doctissima (83.) ,Elegantissima (84.) ,Lectuque jucundissima; &multa scitu non inutilia continens (85.) ab Henn. autem Wittenio (86.) &Chr. Wilh. Eybenio (87.) Libellus perelegans, &a Christoph. praeterea Wegleitero 480.) in Tr. de Plagio Literario, §. 285. 288. 334. 634. (81.) in Synopsi Philosophiae Moralis, L. 3. ,c. 3. p. 158. (82.) in Ovo Hermetico-Paracelsico p. 133. (83.) in Notis ad Joh. Rhodii Catal. Scriptorum Supposititiorum p. 41. (84.) in Tr. de Scriptt. Anon. &Pseuden. p. 159. (85.) in eod. Tractat. p. 42. (86.) Dec. IX. Memor. Philos. Renov. p. 628. (57.) in Eponomologio Critico Tob. Magiri Aucto p. 743. (88.) ,Phil. Jac. Hartmanno, Acad. Regiomontanae Medico percelebri (circa Succini licet Physiologiam modeste a Nostro dissentiente, suique dissensus rationes adjungente) (89.) ,Mich. Bernh. Valentino (90.) ,aliisque pluribus, commendatur. Unum hunc, in Libello, coetera pulcherrimo, naevum observes, quod Autor, nimio in Chymiam indulgens affectui, justum, circa Transmutationum Metallicarum Narrationes, non ubique adhibuerit delectum, nec a Credulitatis vitio, in ista χρυσοποιίας &Adeptorum Historia, plane fit immunis. Id quod Viro etiam Illustri, Godofredo Gvilhelmo Leibnitio, est notatum, qui, teste Celeb. Tenzelio (91. ),pleraque Transmutationum, quas illa exhibet, Historias suspectas esse, nonnullas etiam manifesto falsas, Autori ipsi, paulo antequam obiret, significavit. LXVII. Anno 1675. Juris Noster publici fecit Veneres Novas, de quibus §. 58. jam dictum; Sequenti autem 1676. Dissertationem de Paradoxis Sensuum Academicam, seorsim Kilonii, &hoc