Latin
43
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
Anno, &,novennio post, A. 1685. ,in ato impressam, A. 1699. autem, in Volumine Dissertt. Acad. (p. 303–328.) ,tertia vice Hamburgi recusam, elegana tissimam utique (ceuvere Christoph. Wegleiterus (92.) judicavit), &Observationibus Experimentisque Physicis Selectioribus scatentem. Digna itaque est, quam doleamus, Jactura Libri, in quem Diatriben hanc transformare, Accessionibus plurimis adjectis, voluit, de Paradoxis Sensuum integri, non in Scriptorum tantum Affectorum Indice, sed Stentore etiam Ταλοκλάστη (93.) ,a superstite promissi. LXVIII. Sexennio sequenti, quo Nubeculae quaedam Turbarum Bellicarum Cimbriae Ducalis, &Musarum Kiloniensium, Tranquillitati subinde erant infestae, nihil Morhosianum, praeter Programmata, Carmina, &Schediasmata hujusmodi, quae recensere haud vacat, minutiora, lucem vidit publicam. Reddita autem Chersoneso huic Pace &Principum suorum Concordia, ad Scriptiones etiam Noster Eruditas rediit, &A. 1682. junctim, ob Argumenti cognationem, Sermone Germanico, duo, quae sola isto elucubravit, Ingenii Monumenta Typis (in Svo) evulgavit Kiloniensibus, junctim etiam ab Haeredibus (qui ex Autoris illa Codice emendarunt, passimque auxerunt, ac nova insuper Praefatione instruxerunt) Lubecae A. 1700. in Svo denuo recensita. Primum istorum est: Der Unterricht von der Deutschen Sprache und Poesie, deren Uhrsprunge /Fortgange und Lehrsaͤtzen /wobey auch von der reimenden Poeterey der (89.) Libro II. Historiae Succini Prußici, (11.) in Or. de palmariis Seculi nostri Inventis p. 42. Francofurti A. 1677. editae, locis compluribus. (90.) Diss. V. Epistolicae de Lusu &Erroribus Natura p. 173. (91.) in Dial. Menstr. German. ,M. Oct. A. 1692. ,p. 837. (92. )in der Auslaͤnder mit mehrermgehandelt wird. (h. e. Commentarlus de Germanorum Lingva ac Poesi, hujusque Ortu, Progressu &Praeceptis, in quo etiam de Poesi Exterorum Rythmica fusuis disseritur. Tractatus hic Vernaculus, Operis de Lingva &Poesi Germanica Latini plenioris, (sed affecti tantum, nec unquam sperandi) Prodromus, qui e Prolegomenis, Poematum Germanicorum praemittendis Syntagmati, in Librum ipsis Poematis duplo majorem, teste, Praefatione, excrevit, tribus absolvitur Partibus.