Latin
444.1 to 444.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 444.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Temporis nimium in lectione &studiis terere, speciosa quadam socordia est; ludem ad ornatum mollius abuti affectatio mem est, quae se ipsam prodit. Libros non legas animo contradicendi &disputationum praeliis concertandi; neque rursus omnia pro concessis accipiendi, aut in verbae autoris jurandi; neque denique in sermonibus te venditandi; sed ut addiscas, ponderes, &judicio tuo aliquatenus utaris. Sunt libri, quos leviter tantum degustare convenit; sunt quos deglutire, cursimque legere oportet; sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare &digerere par est; hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi; alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum; alii autem pauci diligenter evolvendi, &adhibita attentione singulari. Invenies etiam libros haud paucos, quos per alios &vicaria opera legere sufficiat, eorumque compendia tantum desumere. Verùm hoc fieri nolim, praeterquam in argumentis humilioribus, &autoribus minoris pretii. Lectio copiosum reddit &bene instructum; Disputationes &Colloquia promptum &facilem; Scriptio autem &Notarum collectio perlecta in animo imprimit, &altius figit. Itaque si quis in notando segnis sit aut fastidiosus, memoria illi opus est bona: si Colloquiis se non exerceat, requiritur ei ingenium promptum; sin in tegendo parcus sit, hoc solum relinquitur, ut artificio quodam utatur quo videatur ea scire, quae nescit. Historiarum lectio prudentes efficit; Poetarum ingeniosos, artes Mathematicae subtilitatem donant; Naturalis Philosophia judicium profundum parit; Moralis gravitatem quandam morum conciliat; Dialectica &Rhetorica pugnacem reddunt &ad contentiones alacrem; abeunt (ut ait ille) studiae in moQuin &vix occurrit in intellectu impedimentum aliquod insitum, aut naturale res. quod non studio quopiam idoneo emendari &edolari possit. *Ad lectionis commodum haec Ficheti praecepta inserviunt. Multum legamus, non multe. Festinemus lente: obruitur enim memoria multitudine, festinatione judicium ingeniumque corrumpitur. Convivas imitemur oportes, qui cibis non ingurgitant sese, quos non concoquerent, sed sedatâ fame &lento dente vescuntur, eâque mensurâ &modo, ut digerere &in succum suum demutare queant dapes illatas.