Latin
444.5 to 444.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 444.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Valebit hoc si ea legamus, in quibus magnâ attentione opus: utpote disciplinarum scriptores, quorum argumenta connexa sunt, qui fundamenti loco substernendi caeteris 22 sunt. *Alioquin in libris vastis, quales scribere) Cti solent, Historicis &similis generis summariorum lectio, quae praemitti capitibus solent, sufficiet. Multa enim in illis sunt aliena, quae sine dispendio praetermitti possunt. „Pertinet ad tales quoque libros dogmaticos &cum cultu scriptos hoc praeceptum Ficheti: Non est interrumpenda lectio notis exscribendis, sed ad finem à capite ad calcem pertexenda atque regustanda denuo, ut ars dicendi judiciumque combibatur, tum notae per otium signis positis indicata excerpentur. Bis &ter quod pulchrum ebrum est, imo libri praecipui terendi &prae manibus habendi sunt semper: eam ob rem ille ut Amasium suum circumferebat Homerum semper, Hesiodum alius, hic Tullii familiares Epistolas. Quare in omnibus fontes quarendi sunt, qui enim fontes invenit, multum &multa legit, cum principiis insint omnia: qui rivulis irretitur, licet multis, legendo multa parum aut nihil legit: mea aeterna erunt, ajebat ille apud Valerium Maximum, tua horaria. Fontes autem dicuntur autores scientiarum, &in facultatibus principes. Rivuli interpretes, Analectae, Murileguli, Minorum gentium libri.