Latin
DE METHODO IN LINGUIS, AN
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 458
Unproofread scanNot analysed yet
Pater hujus infantis duos habuit amicos, latinè accuratè doctos, quibus in hâc informatioMmm ne usus est, quorum praecipua cura fuit, ut, quae cum puero fabularentur, selecta essent, tum quà voces, tum qua argumenta, eosque reprehenderent, qui minus rectè loquerentur; Adeò ut non tam promiscua collocuntio, quàm methodus colloquendi, illi intellectum habiliorem redderet, quàm aliàs est in pueris ejus aetatis: Poterat enim puer aptè de rebus plurimis judicare, atque eandem rem variatis verbis &phrasibus efferre. Cum aliqui illum, qui equis praeest, Agasonem vocarent, ille Equisonem substituit. Hanc informandi methodum Autor ejus libelli, quicunque ille est, antiquam &infallibilem esse ostendit, miraturque non imitari hoc exemplum etiam alios. *Omnes vernaculas, &exoticas linguas usu continuo ad summam perfectionem perducimus, quare &linguâ Latinâ idem fieri posse rectè existimat, neque ad hanc requiri ingenia caeteris excellentiora, sed judicium etiam è conversatione cum magistris latinè loquentibus acui. Duo huic similia exempla adducit puerorum eodem modo informatorum in quibus nihil puerile deprehensum fuit, exceptis motibus &gesticulationibus, quae ab illâ aetate separari nequeunt. *Praeterea metus ille, quo cohibentur in ludis pueri, &impedita illa naturae libertas multum detrahunt solertiae naturali, quae hâc ra15tione magis excitatur. *Multa quidem dubia circa hanc rem moveri posse fatetur Autor; verum multa ille ait difficilia videri, quae nondum inventa sunt, inventa verò facillima videri, quod exemplo Typographiae, acus magneticae, &circulationis sanguinis probat. Linguae Latinae autem tantam esse utilitatem, ut quaevis difficultates superandae sint, quô hunc finem tam citò 16assequamur. *Prolixè ostendit è defectibus communis illius Methodi in linguâ Latinâ discenda, in quâ tantum temporis verbis impendendum, quo ad disciplinas ipsas expeditiùs iri possit, utilitates hujus viae brevioris. Primum; inquit, à 6 vel 7 anno ad 17 vel 18 in collegio detinetur puer, intra quod tempus quot ambagibus circumducitur? Discendae omnes inflexiones, accidentia vocum, connexio sententiarum, distinguendae significationes, proprietates, Syntaxeos regulae: Quae omnia taediosissima pueris sunt, &poenas scholasticas provocant, quibus efferatur animus, &ad odium literarum inducitur. Hic Declinationum, Conjugationum, personarum, articulorum, Heteroclitorum, Constructionum perplexitates notandae sunt, quibus velut eqvuleis &fidiculis torquetur illorum animus. Qui in scribendo, vertendo, phraseologiis, exercitiis Rhetoricis labores suscipiendi? Posset compendium per lectiones quidem institui, ut non sit opus prolixitate illâ regularum; sed in loquendo &scribendo deficiet, atque tum ad priorem viam recurrendum est. Quod si ad Philosophicas disciplinas admoventur, penè nitorem linguae Latinae dediscunt. Ideoque exigua quaedam &imperfecta summo labore &impensis in scholis discuntur, ne quid de temporis irreparabili jacturâ dicamus; cum alterâ illa methodo omnia simul comprehendi possint. *Accuratiùs ergo in illam novam methodum inquirit. saus i2 mensium erat, cum primum informationi illi traderetur.