Latin
DE METHODO IN LINGUIS, AN
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 459
Unproofread scanNot analysed yet
Pauca illa vocabula vernacula, quae à nutrice &matre haeserant, statim oblivioni tradita fuere. lisdem magistris alius datus ; 1 mensium, qui multa jam vernacula loquebatur, intra 2, vel 3. hebdomadas omnia abolita, eorumque loco tantum de Latinâ linguâ intra mensem hauserat, quantum de vernaculâ antea sciret. Ex iis pueris major natu caeterorum quasi magister est. Famuli quoque tantum de linguâ Latinâ sciunt, quantum opus est ad quotidiana illa exprimenda. Atque ita Latinam prae vernacula didicerunt: quam methodum Quintilianus quoque Romanos secutos testatur, qui primùm Graecâ, tum Latinâ linguâ pueros informarunt. Facilè autem posse pueros plures linguas simul sine confusione discere; quod exemplo Constantinopolitanorum &Brabantorum probat, constatque è superiore exemplo Roberti Gentilis. Quare &pueri jam vernaculam loquentes è conversatione cum latinè loquentibus facilius, quàm per praecepta, latinam discere possunt. Hanc viam facillimam esse ostendit Autor cap. 6. Quoniam enim de discendâ linguâ ne cogitant quidem, ideoque eò facilius discunt, &expeditiùs ludis jocisque illa inculcatur, summa cum jucunditate, citra Orbilii alicujus plagas, procul ab omni metu &dolore, qui affectus puerorum animos dejiciunt, &serviles reddunt ex ingennis, neque pravorum affectuum, irae, indignationis semina insperguntur; quae cum magistrorum ferulis implantari solent. Nunquam enim poenae in pueros statui debent, nisi ob actiones honestati &justitiae repugnantes; quam ob causam eo attentiores in conversatione tam innoxiâ &humanissimâ erunt pueri. Neque opus est, nobis ipsis necessitatem castigandi hac viâ imponere ob negligentiam, cujus poenae in communi methodo interdum vix evitari possunt. Seligenda sunt in colloquiis non seria tantum, sed &maximè ludicra; in quibus nil agunt vulgares Scholae. Argumenta quoque de artibus, de historiis variisque rebus immiscenda sunt, in quae quotidiano sermone non facilè deducimur. Atque hinc occasiones de industria captandae &sapienti consilio dirigendae. Cap. 7. agit de brevitate hujus methodi, quâ intra novem annorum spatium pleraque disci possint, particularibus artium &scientiarum exceptis, cum vulgari viâ ne unam quidem Latinam linguam eo temporis spatio discamus. Per usum ergo, ut cap. 8. fusius deducit, accuratior quam per praecepta ®ulas cognitio habetur, constructiones, proprietares verborum simul apprehenduntur; copia, promptitudo loquendi acquiritur, quam vix totâ vitâ vulgari illa viâ nobis paramus. Major quoque linguae ipsius extensio est: nam plura in familiari colloquio incidunt, de quibus suent libri &Scholae. Ad lectionem quoque longè paratior accedet, ut itaque è lectione postea supplere possit, quae in conversatione defecerunt. Euer ex illis novâ methodo institutis sexto aetatis anMmma no Phaedri fabulas intellexit, quas alii vix 12o. intelligerent. Quare omne illud tempus, qnod alii Grammaticae impendunt &versionibus, ille impendere lectioni potest, Autores omnes quatuor annis citius leget, decem annis citius intelliget, &duplo longius tempus illis, quam alii faciunt, qui ferò ad bonos autores accedunt, insumere poterit. Fieri denique non potest, quin habitus ille à primâ nativitate per 8. &9. annos continuatus alterum superet, qui à 14. &15.