Latin
46
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 46
Unproofread scanNot analysed yet
Harum Prima, de Lingva agens Germanica, eamque, &Boreales illi cognatas, antiquitate, &Graecam, &Latinam, superare, imo has Germanicae esse Originis, luculenter (etsi longe compendiosius, quam in affecto Originum Germanicarum Opere, idem argumentum fusius persecuturo, facere decreverat) ostendit. Eo fine Autor Capite I. de Lingvae Germanicae Praestantia &Vetustate generatim disserit, Cap. II. Graecam &Latinam illa esse recentiores, Illio autem Voces Graecas &Latinas quamplurimas a Scythico-Germanicis Veteribus ortum traxisse, ostendit, Cap. IV. V. &VI. Fontes Derivationis Vocum cujuslibet Lingvae genuinos commonstrat, &VIlmo tandem Cognationem Vocum Graecarum &Latinarum, Hominem, ejusque Partes &Membra, denotantium, cum Germanicis ejusdem significationis exponit. Partis Secundae, de Poeseos Germanicae commentantis Origine &Progressu, Capita Quinque priora Poeseos Gentium Europae aliarum, Gallorum scilicet, Italorum, Hispanorum, Anglorum &Belgarum, Rythmicae sistunt Historiam &Faciem Antiquam pariter atque modernam, VItum &VlImum Poeseos Germanicae Aetatem Primam, ad Caroli Magni usque Imperium, ac Secundam, ad Mart. Opitii porrectam tempora, VIIIvum Gentium Arctoarum Poesin, &Nonum denique Tertiam Germanicae Aetatem, quae in nostra incidit tempora, considerant. Partis Tertiae, Germanorum Artem ipsam proponentis Poeticam, Caput I. de Lingvae Germanicae ad Poesin agit aptitudine, II. III. IV. &V. de ejusdem Ortographia, Etymologia, Syntaxi &Prosodia, VI. de Numero Poetico, VII. VIII. IX. &X. de Rythmis, eorumque Necessitate, Origine &Qualitatibus, XI. &XII. de variis Versuum, Stropharum Carminumque, Generibus, XIII. de Inventionibus Poeticis, XIV. de Poematis Heroicis, XV. de Odis, XVI. de Comoediis &Tragoediis, ac XVII. tandem de Epigrammatis. Sub finem totius Commentarii adjectae sunt Henrici Schaevii (quem Noster in Gymnasio Stettinensi, uti supra, in Vitae Historia, §. 7. ,jam est relatum, habuit Praeceptorem) Metaphrases XVII. priorum Odarum Libri Primi Horatianarum Metrico-Germanicae, variis Carminum generibus elaboratae. Pleniorem Operis cedro dignissimi desiderantem notitiam ad Recensum illius ablegamus prolixum, &perquam honorificum, in Actis Eruditorum Lipsiensibus, M. Sept. A. 1682. (94.) ,obvium, obvium, &qui isti sua debet, Adr. Bailetum, Scriptorem Judiciorum de Eruditis Gallicum (95.) Lipsienses (96.) his illud verbis extollunt: Cum de Latinorum Lingva &Poesi multi Commentarios scripserint, Poesin etiam Germanicam quidam in Artem redegerint, ac certis legibus astrinxerint, deque Lingva Germanorum diversorum Autorum extent Monumenta: nullum tamen praestantiori ingenio, ac majori eruditionis rariorisque doctrinae copia, conditum fuit hoc Opusculo, quod, vernaculo Idiomate scriptum, Germanicis suis Poematibus, in unum collectis Fascem, &Kilonii hoc anno editis, praemisit Doctissimus Morhosius, Latinorum etiam Graecorumque Carminum Venustate nulli Poetarum secundus. Alibi iidem Libellum aureolum (97.