Latin
DE METHODO IN LINGUIS, AN
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 461
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò sunt &Mechanicae artes, quarum principia hosse valdè acuit puerorum ingenium, quarum demonstrationes jam suprà inter consilia acuendi ingenii proposui. Neque enim ineptè Socrares judicavit, eum solos artifices &mechanicos, ut Hortulanos, Textores, Statuarios, Pictores, Pistores, Piscatores, Tinctores &c. veram rerum cognitionem habere dixit: hi enim homines Philosophiae fundamenta jaciunt. Illa ex Autore hoc anonymo copiosius adducere volui. Res enim atten 21 tâ consideratione ac imitatione digna est. Ac velim ipse autor esse iis, qui de emendanta j uventutis informatione curas suscipiunt, ut seriò de hâc methodo cogitent. Non ineptè Autor ille Regi Galliae uadet, ut talem aliquam 22 Civitatem Latinam instituat; quâ sola conversatione Latinam linguam doceantur pueri; fore hanc curam tanto Rege dignam, atque inter caetera magna opera fortè primo loco ponendam, &facili negotio opus hoc conficiendum. *Ego sanè ipsi planè adstipulor &credo intra 20. annos extrui talem 23 locietatem posse, qua omnes etiam opinces latinè loquantur. Seligantur 24 ad hoc opuse vel) homines, accuratam linguae Latinae notitiam habentes, in quibus tamen si quid forte desideraveris, lectio autorum facilò postea emendabit leves defectus; illi hâc methodo informent pauperum hominum liberos utriusque sexus aliquo numero. Hi postea linguâ Latinâ firmati opificium aliquod discant, qui locum huic exercitio destinatum incolant; ita fiet, ut brevi tempore talis locietas adornetur. Facilè quivis in25 telliget sumptus hos immema uulitate ita resarciri posse, ut maximo etiam lucro esse queam. Posset &à privatis lochplenoribus, qui magnam saepe pecuniae vim in ludicra &voluptuaria impendunt, collatis impensis res illa institui. Posset &Graeca, &quaevis alia, lingua unà cum Latina eâdem ratione addisci: Non enim confunduntur pueri pluribus linguis, ut jam antè aliquot exemplis ostensum est. Fortam? Scholarum pretium quibusdam vilescere videretur. Sed quid tum postea? Illae pro artibus &distiplinis satis, quod agant, habebunt. Sed vix erunt; qui ad haec consilia respiciant: ac miror sanè Regem Galliae, qui quam facillimè haec effecta daret, eâ de renon cogitasse, praesertim cum tam luculento exemplo incitaretur. Non facise dixerim, an huc fortè etiam respexerit Magnas Pegelius, cujus 26 saepe mentionem fecimus, qui in Thesauro rerum selectarum statim in principio novam Scholarum institutionem proponit. Ejus designationem hîc adducere non inconveniens erit. Schola sve actendi &discendi ratio puerilis, qua juniores inprimis &atii quicunque etiam adultiores linguas quascunque, Latinam; GraeGracam, Hebraicam, &quasvis alias hodie in mundo, usurpatas, sen populares &vernaculas, imò binas vel ternas simul, &,quantumrerum humanarum sert conditio, integrè addiscunt; Sic ut linguis hujusmodi &audita &lecta mox &plenè percipiant, &quicquid obvenerit seu, conceptum fuerit, expeditè eloquantur.